224
Quod de morbo et doloribus tuis nuntias, Vir Illustrissime, haud secus quam debeo graviter accepi: nec ita tantum commotus fui, ut solemus commoveri aut hominum aut etiam amicorum quorumvis malis, sed cum seria recordatione, quantam in te iacturam, si ita sivisset Deus, res regiae, patriae meae, meaeque facturae fuerint, quibus omnibus magnum in tua industria praesidium est.
Apologeticum2 non tam meum - quid enim ego praeter ministerium debui? - quam eorum, qui meo tempore rempublicam gesserunt, edere, rebus expensis constitui; quanquam, ut verum fatear, circumspectantem me identidem, saepe terrent fortunae meae incerta, neque dum memoria excidit quomodo, quod pro publico fecerim, privatim luendum habuerim, vix ullo aerumnarum mearum sensu ad illos perveniente, quibus tam fidelem operam navaveram. Et tamen post naufragium iterum mari me credo.
Quod de componendis controversiis Indicanis3 cogitas, valde mihi gratum est; qui nihil facio libentius, quam prodesse popularibus meis, ac praesertim auferre ea, quae cum Gallis amicitiam turbare possent. Res sane indigna est, ut Britannis satisfiat nihil non tentari, insuper habitis subditis tam bene de Republica meriti Regis. Sed haec quoque temporibus condonanda sunt; neque consentiendum in navis exitium, etiamsi quid gubernatores peccaverint. Pacem vestram, qui sapiunt, non longe abesse existimant, quando ducum potissimi privatam gratiam propriis pactionibus occupant, nimis gravi argumento nihil publici causa actum. Vale, Vir Illustrissime, a me et coniuge, quae serio triumphat, quod videt non exutam tibi sui memoriam. 10 Iunii, 1622. Lutetiae.