Magnae mihi voluptati fuit, Vir Illustrissime, ex affini primum tuo2, deinde ex tuis quoque literis cognoscere, in eo te laborare, ut huc transcurrere tibi liceat; quod ut succedat votis ardentissimis exopto. Nam in hac fortuna mea nihil est, quod magis desiderem, quam veros neque suspectos amicos, in quorum sinum cogitationum mearum intima possim effundere. Eius autem generis amicorum tum alibi, tum hic quoque magna penuria est. Accedit, quod ubi semper viximus, ibi longa consuetudo aliquos saltem nobis probavit. Hic mihi nova omnia; atque ea etiam, quae periculo carent, formidine non vacant. Quare, ut dico, vel hac de causa, sunt autem et aliae plures, videre te atque inde solatium mihi petere valde aveo. Qui hic in negotiis civilibus plurimum sapiunt, ostendunt metuere se ne sequestro Anglo aliquid nostri cum Hispano paciscantur. Certe quotidie nova aiunt erumpere indicia, quibus constet nostros nihil minus quam Galliae amicitiam respicere. Hic nos spe pacis adhuc sustentamur: nam cum Rohanio agi non desinit. Est hic in urbe Arsenii filius3. Venit huc in comitatu Marchionis4, qui gener Bullionii futurus dicitur. Liber meus Latinus5 plus parte dimidia impressus est. Spero et Belgicam editionem acceleratum iri, quantum potest. Tilenus noster, communes nobiscum aedes habitans, nunc ex podagra decumbit quae inter partes caeteras etiam dextram illi occupavit, quo malo scribere ad te, id maxime cupiens, vetatur. Id nuntiari voluit, ne in segnitiae suspicionem veniret homo, tum caeteris, tum in amicis colendis valde diligens. Uxor mea tibi coniugem6 optat te dignam et priori similem, quaeque te propter liberos quoque tuos sic amet, ut illi matrem se perdidisse non sentiant. Vale, Vir Illustrissime. Lutetiae, 15 Iulii, 1622.