Vir Clarissime.
Relictis Parisiis prospero itinere Antverpiam octavo die attigi, inde postero inimico vento navigavi, post multum cum fluctibus conflictum in eminentiorem iuxta propugnaculum Lillo ripam, qua aggestis molibus in flumen protenditur, expositus quendam ex naucleris satis ut mihi videbatur capacem delegi qui meas uti imperiti rerum locique res gereret, ac veniam - quam non difficulter impetraturum credebam - mihi meaeque asportandae cistae maturandi causa peteret, simulque de sollemnibus in subscribendis forte literis a Sua Excell. concessis observandis, nec non pecuniis numerandis moneret, operiens interea dum reverteretur; nec diu haesit quin ingratam properanti moram renuntiavit, velle nimirum praefectum propugnaculo2 ut me ipsi sisterem; confestim pergo eodem hoc ad aedes praefecti ducente, ubi plus quam vulgari congratulatione et nimia familiaris officii specie exceptus requiescere paululum sollicitabar. Suspecta erant omnia nimia, et quod exolvere posse desperarem molesta. Iubebat vina promerent,
232
mensam instruerent; interea vocati, ut videbantur, unus et alter aderant. Iam varii de Grotii in Galliis statu et in nostros animo sermones; dixi eundem esse qui fuerit semper atque auritum me testem saepius illum ingemiscere casibus patriae suae, fausta omnia precari neque, si fata sinant, re aut consilio defuturum. Horum unus obloquebatur, quem repressit ipse praefectus, in meam quasi sententiam discedens, allegans et literas eodem fere argumento ad Potentiss. Ord. datas. Dum haec et similia ita geruntur varioque sermone disceptantur, nauseosis illis ac de industria ad captiones compositis quaestionibus abunde satiatus excusationem simul atque abitum paro, cum mihi proni quasi in me animi specie ulterioris morae causas innecterent, vergentem ad occasum solem timendaque ratibus de nocte vada praedicantes, et si illorum dedignarer consortium tardius iturum diem, seque natura loci idoneorum conversatione et omni ambulatorii excercitii commoditate destitui. Sollicitum tamen me habuit animus, cum omni cura in id intenti viderentur, ut vel voluntarium detinerent vel refractarium digressu forte arcerent, augebatque doli suspicionem compositum nimis simulandi studium. Diverso illi tramite ad unam tamen omnes metam properabant, modo alii ab aliis dissentiebant, modo ut victi cedebant, attenti numquid in usum forte suum ex meo interloquio aucuparentur. Dum haec irrita vident consilia, nihilque obliquis insidiis actum, directam viam capessunt. Ipse praefectus propugnaculo de advecta mecum cista deque reconditis in ea inquirit, simulque de perscrutanda ante discessum monet, amice item petit utrumne per transeuntes huc inde ad amicos aut familiares literas aliquando daret, et num meam illa in re operam forte sollicitasset Grotius. Respondi ignarum me rerum alienarum nihilque ad me pertinentium, non dubitare quin hoc illi liceat, quod naturaliter omnibus licet, praesertim nullis edictis aut legibus in contrarium promulgatis, satis autem commode literas ac negotia per iuratos tabellarios posse expediri, neque diuturnam - ut nostra est in itinere - moram non3 pati seriosas literas. Verum dum sarcinalam (unam)4 aut alteram absque ullo onere vel impedimento meo cista facile caperet, non gravate illarum curam suscepisse, literasque additas, quarum ex inscriptione quibus tradendae sint pateret, dumque inspectionem desiderat, profero. Harum ego prolatione abunde ipsi satisfactum putans multum fallor, inquirit ulterius de aliis, assimulans nihil doli ant periculi subesse, quominus promerem, neque verisimile esse quin et ad alios propinquos dederit; hae literae, quod iisdem chartis cum reliquis involutae essent, vix sine aliarum proditione proferri poterant; petit igitur quae literae sint quas penes me habeam, quibus illae intermixtae fuerint, ac tergiversanti instat; quas forte potui sub literis patris mei per vestras mihi manus Parisiis traditis occultavi, reliquas illius arbitrio permittere necessitas adegit; legerat atque relegerat inscriptiones earum cum extensa manu eas reposcerem; respondit aliquamdiu apud se in custodia remansuras. Ego tam inopinato responso obstupescens ita meus esse non potui, quin acerbis in eum dictis inveherer, atque impatientiam doloris, scelestos mores criminando, vindicarem meque insalutatis omnibus ad hospitium reciperem. Aderant in continenti tres illorum coëpulonum - nescio quo vocabulo apte designem, contempto certo non audeo - qui mea omnia et singula alacriter, spe deprehendendorum libellorum aut librorum prohibitorum disquirebant, sed post-233
quam nihil reprehendendum inveniunt, placide discedunt. Sequenti luce, excubantibus ad portam militibus imperatum fuit ut me egressu valli prohiberent, meaeque ut cistae curam haberet hospiti demandatum. Interea dum hic commoror commissarius quidam cui inspiciendarum navium atque onerum et approbandarum literaram, quas passeport vocant, cura est, ab hospite meo ad prandium vocatus, referebat praefectum alienas partes ad se trahere, neque illi sed sibi ac consodali suo illud muneris impositum, ut transeuntium literis subscribant sarcinasque invisant, illi solos in milites imperium competere. Hinc decimo tandem die Middelburgum devehor ubi congregatis post alterum diem Ordinibus vocatus rite comparui. Hic probra in Principem iacta aliaque falsissime efficta mendacia crimini dabantur, quarum excusationem praebuit sincera negatio; de aliis quae et vera erant et vera affirmarem in praesentia Illustr. Ord. satisfeci; igitur liberam arbitrio meo profectionem permisere, in quam biduo consumpto patriae sum redditus, unde Dominationi vestrae ac spectatissimae uxori meo meorumque parentum nomine laeta omnia atque salutaria precor, desiderans ut ingentibus in me beneficiis pro mea tenuitate aliquando respondere animumque gratum ac memorem numquam omittere possim. Vale.Amstelodamo 27 Iulii 1622.
Vestrae Dominationis observantissimus
Henricus Cornelii Hooft.
Adres van latere hand: Maximo atque prudentissimo virorum Hugoni Grotio I.C. Rotterodamensium pensionario, senatori ac syndico. Parisios.