Vir Clarissime Amplissimeque.
Vellem diem unum alterumque scribendi officium differre licuisset. Potuissem fortasse certius aliquid ad te perscribere de rebus meis. Est enim hodie octavus Augusti, quo, uti nosti, convenire Academiae huius Curatores solent2. Sed nefas putavi, ut sine literis meis Lutetiam iret Vir Ill. Aub. Maurerius. Interim plane arbitror fore, ut intra triduum de professione si non ipse multum gaudeam mihi, saltem plurimum gratulentur mihi amici; qui caussas non plane leves adferunt, cur malint me in publico munere versari, quam privatim mihi canere et Musis. Tamen fuit, qui insusurraret, vereri se, ne aliquid incommodet rebus meis quod inter literas interceptas3 quaedam ad me scriptae forent. Id mihi parum credibile videbatur, quia de nullis rebus epistolae nostrae loqui solent, nisi privatis, aut de innocentibus Musis. Quicquid erit brevi resciscam. Simul illud cognoscam, quid ad me libri miseris. Fuit qui putaret esse aliquid Clarissimi Salmasii. Alius intellexisse se dicebat esse librum a Cl. Rigaltio missum. Quod si est, credo fuerit Onosander meus4. Id si est, perierit fortasse mihi. Nam etsi librum amo tot locis manu Scaligeri correctum, tamen non tanti duco, ut temporibus his, quibus suspicionum plena sunt omnia, reposcere eum digner a procerum nostrorum conventu. Dissimulabo potius rem omnem. Haec nunc paucis, sed intra octiduum alteras a me literas exspecta, praesertim si quid actum erit in rebus meis. VIII Aug. CIƆIƆCXXII. Salutem coniugi, Tileno, Salmasio, Rigaltio. VV. CC.
Tuus totus
G. Vossius.
Adres: Clarissimo Amplissimoque Viro Hugoni Grotio Lutetiam.
In dorso schreef Grotius: 7 Augusti 1622. Vossius.