eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    791. 1622 Oct. 14. Aan Willem de Groot1.

    Conspecta quae in Hogerbetii liberos data est sententia, mi frater, ita iudico a nobis litem minime urgendam hoc tempore. De procuratorio tamen instrumento2 videbit alter affinium3 ubi eo venerit. Potest enim ipse mandatum dare ut coniuncta persona. Ea quae per Maurerii scribam miseras recte accepi et gratiam habeo. Apologetici latina exemplaria4 spero iam ad vos pervenisse. Neque Aureliae neque Blesae mali quicquam Protestantes accepere; sed Lugduni convenarum seditio in illos orta expilatione domuum aliquot desaeviit. Rex ad Montempellerium male exceptus est, eruptione oppidanorum. De pace spes iterum nos fovet, cui quanquam saepe decepti credere non abstinemus. In Vici mortui locum surrogatus est Commartinus5 acer hostis Protestantium. Princeps Condaeus iter ex voto suscipere dicitur ad Divam Lauretanam. Haec sunt quae hic habebamus, nec quicquam praeterea. Apud vos quae gerantur eorum saepe gnari fieri avemus. Prosecutio iuris mei adversus Rotterodamenses6 in ver differenda est: nunc enim Rotomagi pestilentia grassatur quae Utenbogardum et Episcopium7 huc misit. Vale cum parentibus et amicis. 14 Octobris 1622.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae. p. 766.
    2 - Zie p. 246 n. 4.
    3 - Zie p. 244 n. 4.
    4 - Zie p. 246 n. 2.
    5 - Louis Le fèvre de Caumartin, die De Vic (overl. 2 Sept. 1622) opgevolgd was; hij zelf overleed 22 Jan. 1623.
    6 - Zie p. 168 n. 2.
    7 - Zie no. 783.