Iampridem malis vestris, virorum atque amicorum optime, totus ingemui, nec minus eorum tangor sensu, quam te mea adversa commoverunt. Sed, ut dicis, hoc Christianorum solatium est, scire nos, dum quod nostri est officii facimus, peculiariter Deo optimo curae esse, ita ut evenire nobis nihil queat, quod non in rem nostram sit. Neque vero, quod communis et pristinae labis aut agnatum est nobis, aut ex turba, in qua vivimus, attractum, efficacius purgari potest, quam per acerba et pati dura. Habemus in coelo pontificem, qui per eandem viam consecratus, hac nos vult ducere, quo ipse antecessit. Utamur ergo sapienter his divinae misericordiae praesidiis, et spretis rebus istis, quas tantae vicissitudini sentimus obnoxias, spem omnem ac fiduciam ponamus in his, quorum certa erit ac perpetua possessio. Habes interim non leve divinae in te bonitatis indicium, quod liberi publicae ruinae subtracti sunt. De bibliotheca2 grave illud quidem, sed tu, quod eius potissimum est, tecum ipse circumfers. Nec quicquam filiis tuis ad rectam institutionem deerit, quamdiu - quod utinam diu sit - illis te Deus superstitem dabit. Excitabit, ut spero, haec patriae nostrae3 clades omnes eos, quorum interest, ne Germania unius domus patrimonium fiat. Ex pace Galliae optima quaeque auguror, et inprimis amicitiam huius regni et Britanniae, quod ad multas res bonas initium esse poterit. De Rhaetis calet nunc deliberatio. Ego in hoc exsilio nihil habeo tristius, quam quod tui similes amicos non invenio. Nam honores non desidero, et rei iacturam rex, quantum satis est, solatur. Deus optimus utrique nostrum atque aliis omnibus, quoa res adversae premunt, adsit propitius.
Lutetiae, XI. Nov. CIƆIƆCXXII.
Tuus qui semper
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim.