S.P. Virorum optime!
Iam meae ad te ibant, cum tuae mihi literae per Sanctocatharinum2 redditae sunt. Vere dicam, ex quo tam gravis illa in me procella irruit, haud ullum mihi maius obtigisse solatium, praeter ea, quae soli Deo debentur, quam mihi literae tuae attulerunt. Nam quamquam adversum calumnias magnum praesidium est bona conscientia, tamen bonis placere ac se probare, bonorum omnium studium est. Ego certe actiones meas eo semper direxi, ut primum mihi, deinde aequis omnibus satisfacerem. Republica contentus fui, qualem acceperam, in ecclesia mitia ac benigna duris ac rigidis praetuli. Has ob causas ea amisi omnia, quae inter homines suavissima sunt, patriam, bona, dignitatem, conspectum proximorum et amicorum, apud multos, qui externo strepitu rem metiuntur, etiam existimationem. Contra haec haud credas quam me erigam, cum tibi et iudicii exacti et vitae inculpatissimae viro ea quae egi, nihil maius dicam quam absolutionem mereri iudicantur. Longa haec adversa corpusculo meo saepe morbos creant, sed in his quoque Deum mihi propitium agnosco, qui cum modo me exercet ac paterne castigat, quo me sibi sistat expurgatiorem, quod mihi unice in voto est. Gaudeo etiam in scribendo non immodestum me tibi visum. Certe id unice laboravi, ne plus affectibus quam vero darem. Qui librum meum3 hic excudi curavit maiorem compendii sui quam mei honoris habuit rationem. Nam exemplaria excudit non plura septingentis, cum centena aliquot iam patria nostra consumserit, tum vero singula care vendit, sesquifloreno. Si quis in Germania typographus4 editionem novam in tempus Francofurtensis mercatus adornet, puto rem facturum. In Anglia liber hic benigne exceptus fuit, quod mihi summae dignitatis ac pietatis viri significarunt.
Ad tua venio. In quibus beat me, quod et filios tibi salvos intelligo et libros5 haud plane periisse. Generi6 gratia eos, ut spero, tibi restituet. Regem vestrum7
260
Hagae esse accepimus. Hic in Gallia pax bene procedit et diuturna fore videtur. Nec desunt viri summae auctoritatis, qui non tantum Rhaeticas res, sed et vestras ad curam suam revocant, et cum Britanno firmam amicitiam expetunt: quam in rem utinam conferre aliquid possim. Grutero8 optima quaeque precor. Commendat se tibi Thuanus noster, dignus tanto patre filius, et ex animo malis tuis indolet. Vale vir praestantissime.XIX. Nov. CIƆIƆCXXII. Lutetiae.
Tuus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim.