eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    821. 1623 Maart 17. Aan Jan en Willem de Groot1.

    Iis, quas misit Granswinckelius2, Rotomagi nunc quoque haerens, et quas accepi postea scriptas VI Martii, pater optime ac frater, simul respondeo, valde dolere me quod tam atrox susceptum est consilium3, multo magis quod innocentes multi traducuntur, maxime quod ego involvor, cuius libri omnes, et ipse Apologeticus, ostendunt quantopere improbem ultionis cupiditatem, quam displiceant mihi quae per vim sine imperio publico geruntur: quo magis aequum est me alienissimum censeri a tam saevis conatibus. Cum Stoutenburgio4 literas commutavi quia et afflicto et magni viri filio negare operam non potui, tum ad consequendum quod hic ipsi promissum erat congiarium, tum ad bona quae sub Archiducibus sunt a fisco liberanda5, ne scilicet utrinque hostilia pateretur. Doleo quod neutro in negotio ipsi profuerim, forte successus melior animum eius

    282

    a tam praecipite consilio avertisset. Habeo literas eius postremas quae clare docent auctorem me ipsi fuisse aut in Galliam veniendi aut eundi in Germaniam: quorum alterum secutus si esset iam non huc esset ventum. Remonstrantes pastores spero extra noxam compertum iri et de alia re inter ipsos deliberatum. Velim quantum potes verum resciscas et quid mihi sit faciendum amicorum consilia explores. Cancellarius6 ad me misit hoc instrumentum regiae tutelae7 quod auctoritate Parlamenti accedente iam hic publicassem nisi hic nuntius de conspiratione me inhibuisset. Nam quia nemini procerum federatorum parcitur ideoque edicti in me facti non expresse fit mentio, potuerat multis occurrere percelli me nescio qua huius facinoris conscientia. Vos utimini pro arbitratu. Proceres omnes bene mihi volunt, et de congiario optima pollicentur. Hactenus quod querar non habeo. Liberi recte valent. Filii non male proficiunt in lingua Latina. Cornelia8 saltando tempus fallit, beneficium hoc habens aetatis quod publica privataque mala non sentiat. Rogo saepe ad nos ea quae geruntur perscribatis. Pro his quae misisti, frater, gratias summas habeo. Utinam referre detur. Hospitalii quidam ex Lanoia domo9 ius suum repetentes libellum porrexerunt quo Principatum Arausionensem sibi eunt vindicatum. Idem fecerunt Marckii de Sedanensi principatu cuius princeps Bulionius10 periculose aegrotare dicitur. Rex super causas alias indignius fert quod aestate proxima e pago quodam terrae Arausionensis vi armata exclusus sit. Tum vero Princeps Condaeus qui huc adventurus in dies putatur - iam enim in Gallia est - Principi Arausionensi parum aequus creditur. Legatus ordinarius Britanniae11 qui hic est amorem mei liberaliter testatur: iniuriam nobis factam non dissimulat; de controversiis religionis sentit nobiscum, operam offert si uti velim. Rex dudum est quod in Picardiam visendis finibus iturus dicitur; sed incertum hoc manet. Est hic interim dux Croiaeus12 a Bruxella legatus, qui sermones iacit de induciis apud nos in annos XL. Princeps Walliae13 incognitus hac transiit ad amores Hispanicos, benigna rumorum materia. Valete cum matre et amicis. XVII Martii CIƆIƆCXXIII. Lutetiae.

    Tibi obedientissimus filius tuique amantissimus frater

    H. Grotius.

    Adres: E. Hooggeleerde voorzienige Mr. Willem de Groot advocaet voor 't Hoff van Holland in 't hoff van zijn Gen. van Hohenloo. Tot Delff.

    In dorso schreef Jan de Groot: Recepta 25 Martii 1623.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Navorscher LIII (1903) p. 527.
    2 - Dirk Graswinckel, zie p. 133 n. 4.
    3 - De samenzwering tegen Maurits.
    4 - Willem van Stoutenburg, de zoon van Oldenbarnevelt; hij was, gelijk bekend, betrokken in den aanslag op den Prins.
    5 - Zie p. 209 n. 9.
    6 - Nic. Brulart de Sillery.
    7 - Zie p. 276 n. 6.
    8 - De Groot's dochter.
    9 - Zie p. 286 n. 3.
    10 - Henry de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    11 - Henry Rich first earl of Holland.
    12 - Zie p. 285 n. 10.
    13 - Zie p. 76 n. 3.