Scripsi hodie ad fratrem2 per tabellarium, nunc tibi per Borelii filium qui has literas aut perferet, aut ex Zelandia mittet. Novarum rerum nihil addo: sed mitto quae in carcere eram commentatus in postremam Matthaei partem3, auctiora quam descripta hactenus fuerant. Legite vos et iudicate. Legat et optimus Vossius. Deinde excerpat in suos usus quae volet Erpennius, cui pro libris quos nuper transmisit praeter tot vetera beneficia plurimum debeo. An notae ita ut a me factae sunt aut totae aut particulis aliquibus resectis edi cum fructu possint vestrum et Vossii iudicium esto. Illud vobis commendasse supervacuum sit, curam ut geratis ne chartae istae pereant. Nam exemplar unum quod Bossizio4 dederam antehac ad me non rediit. Stobaei5 propediem proditurus est cum Plutarchi et Basilii libellis de usu recto Graecorum poëtarum. Iam ubi animo ero defaecatiore ad iuris opus aliquod accingar, ac primum ut puto de iure belli6. Vale cum matre, fratre, sorore, et amicis: et hoc rerum statu saepe ad nos scribite. Prid. Cal. Aprilis 1623.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.