Ignosces, Vir praestantissime, si Gallicis tuis literis eo sermone respondeo, in quo Pater tuus, nulli eruditorum non admirandus, laudem maximam est consecutus. Primum ergo ut a meis incipiam, quod coniux tua, te dignissima uxor, filiolae nostrae2 tam maternam habet curam, pro eo gratias satis magnas agere nunquam possum. Sed tuae erit bonitatis, quod verbis exprimere non possum id ex re ipsa, quando me nosti, interpretari. Pro his etiam quae tum hic tum alibi geri signîficas multum tibi debeo. Utinam meliora possent nuntiari, in quo tua
296
vota cum meis congruere certus sum. Ex Patria accepi sententias in ultimos eorum, qui Principi Mauritio violentas manus inferre voluerunt. In multis malis boni id invenio, quod iudicum testimonio apparet nihil gestum ex alicuius universitatis consilio, sed ex una domo profectum consilium, unde in paucos manavit, quos poena complexa est. Hoc etiam ex patria accipio, Legatum Regis Britanniarum3 orationem habuisse Regis sui mandato, qua dixit satis magna iam exempla edita severitatis in eos, qui adversus Principem Mauritium coniurassent; rem poscere ut aliquod etiam clementiae exstaret exemplum, cuius benignam materiam praebuisset Ophovius Prior4, qui Heusdae oppidi praefectum nuper ad prodendum oppidum sollicitavit, nimirum Dedecorum pretiosus emtor5. Praeter haec nihil habeo dignum nuntiari, nisi quod, ut per te Nob. fratribus Puteanis commender unice rogo. 11 Iunii MDCXXIII. Balagniaci.Tibi addictissimus
H. Grotius.