Satis dignas gratias agere tibi non possum. Vir Nobilissime atque clarissime, quod et mihi amicum te optimum et filiolae meae2 parentem alterum praestas. Memini apud Ciceronem3 legere me: ‘arbitrio suo quemque timere oportere’. Quare concedemus hanc libertatem puellae nostrae, ut subducat se, si non periculo, certe formidini, praesertim cum in ipsa formidine aliquid sit periculi. Non ignoro quam ei sit salutare sub oculis vivere matronae, qualis tibi uxor contigit, virtutum, quae in sexum illum cadunt, pulcerrimum specimen: quo maiores facio et praestitum hactenus beneficium et spem recuperandae huius felicitatis. Nos tibi et hoc et aliis nominibus multis debitores semper erimus: quod utinam quantum volumus testatum aliquando nobis facere liceat. Interim tibi, uxorique tuae valetudinem secundam et iter si quod suscipitis prosperum precamur. In patria nostra res belli frigent. Dicitur Spinola prope Mosae Traiectum habere copias, crediturque imminere oppido Mursae, cui concessas inducias peculiares tempore elapso producere Hispanus recusavit. Aliud habemus nihil. Vale Vir optime. XVII Iulii MDCXXIII. Balagniaci
Tuus totus
H. Grotius.