300
Nescio, Vir Clarissime, quo malo meo fato fiat, ut quo magis calumnias fugio, eo me insequantur validius. Ac tibi quidem, quod aperte nuncias, de quibus differor, gratias ago: quam autem a vero illa abeant, cognoscas rogo. Ego ut huc veni, districte imperavi, ne Veneris ac Saturni diebus alius nobis ac nostris apponeretur cibus, quam quo populus hic utitur; fixum animo habens in eius generis rebus sequendum dictum vetus, λεωϕόρῳ βαδίζειν. Si quid a familia secus est factum, id clam me ac nolente factum est. Pastorum exsulum, ex quo hic sum, vidi neminem. Ne psalmos quidem aut hymnos unquam cecinimus, nec quicquam fecimus, quod ad exercitii religiosi, non iam dicam publici, sed vel privati speciem posset accedere. Qui me salutatum venerunt, tales fuerunt, ut eos repellere decore non potuerim, viri optimi Hogerbetii, aerumnarum mearum socii, filius2, qui Silvanecti habitat: Daetselarius3, qui in matrimonio habet Erpennii sororem, in cuius domum delatus sum, cum primum carcerem evasi, qui cum cognato suo adolescente ex Hollandia huc venerat. Deinde filius Eliae Oldenbarneveldii, Roterodamensium ante me adsessoris, qui iuvenis Andegavi hactenus studiis operam dedit. Extra hos adfuit mihi nemo. Quod si hac in parte minus cautum est, curabo in posterum ne quid fiat, quod viro amplissimo et in me benignissimo H. Memmio invidiam creare aut displicere merito possit. Interim cum cogito, quam levis ad me traducendum occasio valeat, penitus afficior sensu fortunae meae, ut non possim Euripidea4 ista non saepe animo revolvere:
Τί τὸ στέρεσϑαι πατρίδος, ἢ ϰαϰὸν μέγα; Μέγιστον· ἔργῳ δ᾽ἐστὶ μεῖζον ἢ λόγῳ. Τίς δ᾽ ὁ τρόπος αὐτοῦ; τί ϕυγάσιν τὸ δυσχερές; Ἑν μὲν μέγιστον, οὐϰ ἐχει παρρησίαν.Sed his malis Deus, ubi ipsi visum, medebitur, atque interim, ut spero, fortem mihi constantemque animum servabit. Vale cum optimo fratre et amicis, si qui illic sunt, aliis. In Balagniaco. 21 Iulii 1623.