eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    845. 1623 Juli 29. Van A. Schottus1.

    Clariss. Viro H. Grotio I.C. Lutetiam.

    Quam mihi gratum munus exstitit tuum, Stobaeanae poëseωs interpretatio2 tua, doctiss. Groti, tam precor multa e Regia illa bibliotheca in voluntario hoc tuo exsilio proferas, rogoque quae sint ‘digna vel a sera posteritate le[gi]’; atque utinam integrum solidumque ut sit opus, alteram Ioan. Stobaei partem, quae ἀποϕϑέγματα et Philosophicas continet γνώμας, pari felicitate aliquando

    301

    subiungas, et quae Gul. Canterus ϕυσιϰὰ ϰαὶ ἠϑιϰὰ typis exhibuit Plantinianis3, sed sine principio, quod habeo e Farnesiano cod. descriptum auctius: et quidem ordine a Photio nostro praescripto. Dimidia quoque Stobaei pars Sermonum, fort. L, penes me calamo exarata, sed recentiore manu, neque in membranis, ut Regii vestri codd. ut coniicio. Possem, si volenti esset, variantes inde decerpere scripturas, et submittere. Narro autem Tibi, habere et per me Petrum de la Rovière, typographum Allobrog. - qui solus pene ibi post Commelinum Graeca hac tempestate excudebat - eiusque nunc haeredes, nuper enim exstinctum inaudivi, habere, inquam, fragmenta Tragicorum Gr. Graece e Stobaeo aliisque, Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, earum quae interciderunt Tragoediarum, item Menandri et Comicorum Gr. et Epigramm. ἀποσπασμάτια, Theod. Canteri4, hic tum exsulantis, opera collecta digestaque dramatum ordine, mihique credidit depositum, titulo tantum appenso ‘Ex Biblioth. Th. Canteri Ultraiectini’; quandoquidem Rovière Tragicos tres simul et Comicum Aristoph. ediderat recens5 et ad me miserat, suasi ut fragmenta vel in 8. simul ederet, a me Latina facta, cum Scholiis magnam partem ex Casaub. V.C. animadversionibus. Rogo itaque cum manibus viri opt. et heredum, ut per epistolam, vel per amicos, et Cl. Salmasium - ad quem ante annos aliquot Scholia Ms. misi in Antholog. Gr. Epigr. longe auctiora editis Scholiis, idque in sarcina ad R.P. Frontonem6, nescio an habeat - extorquere[velis] ab haeredibus Roverii, quia abes propius, ne pereant illae Theod. Canteri vigiliae meae fidei commissae; deinde quia treviros illos Tragicos moliris, in arce illa Lupistena custodiaque elaboratos, ut praefaris7. Opus sane tuum civis labor et in eadem mortui calamitate a suis illata8 augebit ornabitque, mihi crede; et a plagiarii liberabis, potes enim, mala manu. Ego quoque fidem opera tua sito promissam liberabo, agnoscamque beneficium, quod Herculi veluti clavam extorseris: et illi fasci illo levari forte gaudebunt, peribuntque, ut fieri amat, domino extincto: suntque in Scaligerianis ἅπασιν9 edendis Roveriani plus satis occupati, editis iam vastis Aug. Thuani Chronicis10. Miseram et Euripidis, cuius versus singuli prope sententiae sunt, M. Tullio ad Tironem11 testante, Tragaedias VII. aut VIII, Latinis versibus redditas a doctis, ut simul extruderet, Erasmo interprete duas, totidem Ge. Bucanano, et una Petro Tiara, Medea, item una Q. Florente, nisi fallit memoria senilis: eas quoque repete; et vindicias secundum libertatem, ut Iurisconsulti vestri loquuntur, asserendo dabis, quomodo Ge. Ratallerus totum, ut nosti, Sophoclem12 dedit. Sed haec de Tragicis in hac vitae scena, quam agimus.

    302

    Legeram nondum complicatis Stobaei tui foliis Basilii M. πρὸς νέους Homiliam13 subito, etsi olim legissem, quia nova tua interpretatio; et Notas uberiores tuas optabam. Olim enim in Basilio Antverpiae edito An. CIƆIƆCXVI14. ad oram illius concionis quaedam alleveram, si forte ad vos allatum exemplar est; et postea adauxit P. noster Fronto Ducaeus Graece doctiss. - quo viro ut utaris cum Iac. Sirmondo, et Dion. Petavio maiorem in modum rogo quaesoque - in Basilii edit. Graecolatina Parisiensi, anni M.DC.XVIII15. Notabam equidem haec pauca. Pag. 84. v. 7.16 ὡς τὸ ἄνϑος ἐπάγουσιν, redditur: ‘lumen inducunt’. ‘Florem’ retinuissem, ut apud Nonium Marcellum multi florem Liberi, vini similiumque, nisi τὸ ϕῶς legas; aut quis Latinorum purpurae lumen17 dixerit, equidem ignoro. Mox. v. 13. προὔργον, mallem Ἀττιϰῶς προὔργου. Pag. 91. v. 2. μόνον ut repetitum redundat, ut e membranis iam Ducaeus monet; v. 22. ἄλλοτε ἄλλῳ in Theogn. lego, sed nihil interest. Statim pro Χῖος repono Κήιος, quae Prodici Sophistae patria est, teste Suida18, non Κῶος, ut vult in Sophist. vitis Philostratus19. Pag. 100. v. 21. ἀτεχνῶς εἰς πῦρ ξαίνοντες: novi ξαίνειν carminare esse, et lanam carpere; doce me, potes enim, quia in Notis non attigisti; in suppliciis inferorum id usitatum; ut de cribro dolioque pertuso Danaidum nota res e Poetis. Apposui pauca ut me legisse, et lecturum credas reliqua, discendi gratia, ut in προλεγομ. multa notavi mihi profutura libris Divinarum Observationum20, quas meditor ξὺν θεῷ.

    In Plutarchum vero de poetis audiendis scripsit olim uberiores Notas G. Xylander, ut et in Plut. de Homeri vita, Basileae typis Oporinianis an. 156621. Quas Notas miror equidem Cl. Marnium in edit. Francof.22 non adiunxisse ceteris eius Scholiis in Opuscula Moralia. Et quia Lutetiae eadem denuo Plutarchi editio23 excuditur, monequ aeso, consortes typographos ut Xylandri illas addant Notas in Plut. de poetis audiendis, et de Homeri vita. Habuit quoque in Plutarch. varias lectiones David Hoeschelius a me. Forsitan Elias Augustanae praefectus biblioth. poterit rogatus recuperare ac redhibere, si habet. Lauta haec fuerit, grataque ad Plutarchum accessio: nam et ego Opusculorum Plutarchi duos habeo codd. sed non perinde vetustos.

    D. Hemelario civi, hic Flamini, tradidi ad te mittendas cum suis Epistolas prope DC hactenus ineditas S. Isidori Pelusiotae, Graece, a nobis erutas e Vaticana bibliotheca. Mitto ἀντίδωρον sed χάλϰεα χρυσέων24, fatebor enim, nisi quia sacer est scriptor, disertus et χρυσορρήμονος discipulus: et quia neque a

    303

    Iac. Billio, neque a Conr. Rittershusio I.C. sunt editae. Latinam meam interpretationem nondum subiunxi, si plures forte aliunde nanciscar, vel expiscari e Regis Catholici biblioth. possimus, quo misimus25. Praefatus etiam testor quod res est, ali hodie lectorum ignaviam tot versionibus, ut pauciores serio graecentur, ut et Io. Meursius queritur in quatuor auctoribus Memorabilium. Legent Graece docti, tu imprimis aliqua voluptate, qua scriptae missaeque sunt lingua .....

    Numquid amplius? Etiam liceat mea manu sine arbitris colloqui et rogare, ut ἐν ταυτῇ τῇ ϕυγῇ Philosophis legendis te oblectes consolando: Dei esse opus quod evenit, dilapsique sumus. Perieramus, ait ille suis, nisi periissemus26. Vide Euripum Reip. et scindi contraria in studia imperitum vulgus27, etc. Memoria repete non iam Scipiones Africanos, Themistoclas, Aristidas, ostracismo etiam proscriptos, a Valerio Max. recensitos lib. V. cap. 3. et 6. sed potius nostrae memoriae Brissonium, et Durantium, Lutetiae illum, hunc Tolosae a plebe tumultuante mori iussum, ante diem28. Mitto reliqua tragica exempla, ut Papiniani vestri, et collegae tui nuper. Tantum te rogo ut senem vir audias patienter amice obtestantem, ne in illo secessu bonas horas perdas Apologiis, quasi apologis, scribendis, aut chronicis patriae, sed μαλαϰίαν exspecta, dum pelago desaevit hiems29. ‘Tecum habita’, ait Satyricus30 quod alter ‘e coelo delapsum ait: Γνῶϑι σεαυτὸν31. Repeto ipse mecum identidem, quod tumulo inscribi Lipsius noster spirans voluit:

    Humana cuncta, fumus, umbra, vanitas, Et scenae imago; verbo ut absolvam: Nihil32.

    Quamobrem ut in dies animum nonnihil a curis publicis ingratae patriae abducas, si me audire lubet, sume interdum in manus pro Lucano aliove poëta, si me audire lubet, inquam, B. Augustini Confessionum libellum, a multis piis eruditisque, qui non nisi commoti iis legendis surrexerunt, valde praedicatum, Nolo hic ipsius auctoris Augustini verba describere, ut partum adamantis, sed aliorum, quibus, prae ceteris eiusdem etiam auctoris, placuisse hunc libellum testantur, ut lib. II. Retractat. cap. 6. et De bono perseverantiae cap. XX. et Epist. CCLXIV. ad Barium Comitem. Et Severus Episc. epist. XXXVII. inter Augustini. Possidius Calamens. Episc. in eius vita33: ‘Libros, inquit, Confessionum ideo scripsit, ne de se quisquam hominum supra quam se esse noverat, aut iam de se auditum fuisset crederet, vel putaret’. Eius elogium Praesulis est in Prospero Aquitanico lib. III. de vita contemplativa cap. XXXI. et in Carm. De ingratis. Sed quoniam vestrae deliciae, et dulces ante omnia Musae, en Franc. Petrarchae de hoc libello distichon:

    Quisquis eget lachrymis quibus impia crimina tergat, Hunc celer ad fontem deserta per arida pergat.

    Sed placet magis civis tui Delphensis Adami Sasbout, Iureconsulti Praesidis filii, ex familia S. Francisci, hominis pientissimi iuxta ac eruditi verba apponere

    304

    ex Homil. de Timore Dei: ‘Cuperem, ait, omnibus, (allata eius sententia e lib. IV. Confess. cap. 5. et lib. V. cap. 4.) libellos illos esse familiares, hoc est frequenter versari in manibus, legi ac religi. Siquidem ab his fluxis, vanis et caducis rebus a sui amore, sive ut uno verbo Graeci dicunt, ϕιλαυτίᾳ, animum hominis potenter abducunt: quos nimis sero mihi notos doleo’. Haec ille religiosissimus vir Adamus, quae ut a cive pronunciata, a meque tui amante ostensa in bonam velim partem accipias. Sic tibi quae optas eveniant faustaque sint ac secunda in brevi vitae stadio. Vale, et acceptis hisce litteris atque Isidori fac me, ut gaudeam, certiorem. Antverpiae a.d. IIII. Kal. Sextil. CIƆIƆCXXIII.

    Servus in Christo
    And. Schottus.

    Adres: Doctissimo Viro, Hugoni Grotio Iureconsulto, agenti Parisiis.

    Soit recommendé à Monsieur Nicolas Buon libraire en la rue de Saint Jaecq.

    In dorso schreef Grotius: 28 Iulii 1623 Schottus.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 32.
    2 - Zie p. 15 n. 4.
    3 - Io. Stobaeus, Eclogarum ll. II. Interprete Gul. Cantero. 1575.
    4 - Grotius heeft deze collectanea van Th. Canter van de erven De la Rovière te leen gehad voor zijn uitgave: Excerpta ex Tragoediis et Comoediis Graecis; 1626. Zie de Voorrede aan het slot, en Grotius' brief aan A. Schottus van 1 Juli 1626.
    5 - Poetae Graeci veteres tragici, comici ... 1614 fo.
    6 - De Jezuiet Fronto Ducaeus.
    7 - In de Prolegomena op Stobaeus.
    8 - Hij was wegens zijn rol bij de geschillen aldaar in 1611 uit Utrecht verbannen, en stierf 1616 in Leeuwarden.
    9 - J.J. Scaliger, de Emendatione Temporum. Coloniae Allobrogum, Typis Roverianis 1629.
    10 - De Thou's Historiae sui Temporis verscheen 1627, in 5 dln. fo. bij Rovière.
    11 - Cicero, Epp. ad Fam. XVI, 8, 2.
    12 - Sophoclis Tragoediae quotquot exstant, carmine Latine redditae, Geo Ratallero interprete. Antw. 1570.
    13 - In de editie van Stobaeus, p. 80-111, met Grotius' Latijnsche vertaling. De Notae zijn zeer gering.
    14 - Basilii Magni Opera, emendata studio Andr. Schotti. Notae eiusdem et Front. Ducaei. Antv. 1616.
    15 - Basilii Magni Opera omnia quae reperiri potuerunt. Nunc primum Graece et Latine coniunctim edita. Paris 1618.
    16 - Dit, en de volgende citaten, betreffen de Oratio van Basilius Magnus vóór Stobaeus.
    17 - Quintilianus, Inst. or. VIII, 5, 28.
    18 - Suidas i.v. πρόδιϰος
    19 - Philostratus, Vitae Soph. I, 482.
    20 - Schottus was met een boek, dat tot titel zou hebben: Divinae Observationes bezig, toen de dood hem verraste.
    21 - Plutarchus, Duo Commentarii ... Guil. Xylandro interprete. Basileae, Io. Oporinus.
    22 - Plutarchus, Quae exstant. 1599.
    23 - Plutarchus, Opera omnia. Paris 1624. 2 vols.
    24 - Homerus, Il. VI, 236.
    25 - Isidorus Pelusiota, De interpretatione Divinae Scripturae Epp. ll. V, quorum III ex interpr. Iac. Billii, quartus C. Rittershussii, quintus A. Schotti. Paris 1638.
    26 - Plutarchus περὶ ϕυγῆς 7.
    27 - Cf. Virgilius, Aen. II, 39.
    28 - Zie p. 95 n. 1 en 2.
    29 - Virgilius, Aen. IV, 52.
    30 - Persius IV, 52.
    31 - Juvenalis XI, 27.
    32 - Aub. Miraeus, Vita I. Lipsii (1609) p. 26.
    33 - Migne, P.L. 32 p. 34.