eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    847. 1623 Aug. 7. Aan F.A. de Thou1.

    Tua pro me solicitudo, Nobilissime Thuane, tanti mihi est adeoque me delectat, ut etiam si minus valerem, posse mihi videar ex hoc remedio convalescere. Nunc, cum Dei beneficio cum omni familia ac comitatu valetudine fruar prospera, libenter hoc tibi significo; ut et metum pro me conceptum tibi eximam et, quomodo me recreasti, ita ego vicissim te recreem. Sicut autem abesse te gaudeo ab urbe, in qua malum transitione magis magisque serpit et hominum damnis alitur, ita non minor voluptas est intelligere esse te vicino nobis loco2, neque spatiis multum me seiungi ab eo, cui et ob paternarum virtutum memoriam et ob tuarum spem iustissimam, tuamque in me benevolentiam, et sum et esse semper cupio coniunctissimus, idque mihi gloriae duco: quantumque possum te rogo, ne te unquam ab hoc affectu patiaris abduci. Si, quid agam, cupis scire, - est enim et hoc amicorum - versor in examinandis controversiis praecipuis, quae ad Ius Gentium3 pertinent: in quo labore, ut faciam quod facio libentissime,

    305

    tui scilicet ut meminerim, ipsa librorum tuorum inspectio singulis prope momentis me admonet. Pro quo beneficio si nunc ego tibi prolixe gratias agere instituam, faciam quidem quod debeo, sed quod tu minimum desideras: imo vero faciam, quod non debeo, quia quod tu non cupis, id me nec facere par est. In Balagniaco loci dominus4 exspectabatur: ea res fecit, ut Silvanectum secederem, ubi idem est aër innocens atque hilaris, et multa circum locorum amoenitas. Heri litteras accepi a maiore fratrum Puteanorum5, qui mihi non cessat bene velle ac facere. Ego fortunam meam in hoc accuso maxime, quod mihi nihil reliquit, quo adversum tot amicos gratum animum possim ostendere. Sed ea qualiscunque est, concoquenda est. Vale, Flos Iuventutis. Dabam Silvanecti, 7 Augusti 1623.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 71.
    2 - De Thou woonde te Merli; zie no. 848.
    3 - Zie p. 254 n. 14.
    4 - Henri de Mesmes; zie p. 292 n. 7.
    5 - Pierre Du Puy. Zie no. 846.