eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    849. 1623 Aug. 26. Aan J. Hotman de Villiers1.

    Lutetiae, Vir Clarissime atque amplissime, valedixi Fratribus Puteanis, qui cum matre rus discedebant. In ea urbe nondum emortua est contagies, quae puerorum maxime damno grassatur. Ex Patria nuntii cladem Halberstadensis2

    306

    commemorant, gravem satis, ita tamen ut dux ipse et quatuor equitum, duo peditum millia evaserint. Princeps Henricus Nassavius illico cum parte copiarum missus, consulturus securitati vicinorum locorum, Resae praecipue et Emmerici, quem cum reliquo exercitu subsecuturus dicebatur Princeps Arausionensis. Ego et uxor nos tibi tuaeque officiosissime commendamus. Rogo et officia mea offeras Legato Regis M. Britanniae3, si eum videris. 26. Augusti 1623. Silvanecti.

    Tuus H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Hotomanorum Epistolae p. 412.
    2 - Christiaan van Brunswijk was 6 Aug. door Tilly bij Stadtlohn in Westfalen verslagen en naar Bredevoort gevlucht.
    3 - Zie p. 282 n. 7.