Nobilissimo et Clarissimo Domino Hugoni Grotio I Cto., Domino et amico meo S.P.D.
Nobilissime et Clarissime Domine.
Maiore affectus sum gaudio cum te ex carcere Dei beneficio elapsum audivi,
308
quam ut calamo exprimere queam. Ea enim tua est virtus et humanitas, ut omnes boni rebus tibi prospere succedentibus merito exaltare, adversis vero condolere debeant. Cumque sciam te etiam nobis omnia fausta et felicia optare, ac non illubenter pro salute nostra operam impendere, hanc nactus occasionem aliquid de statu nostro perscribendum visum fuit.Annus est cum Ernestus, qui se Principem et Comitem Mansfeldiae iactat, post solutam Montium ad Zoomam obsidionem, huic provinciae Frisiae Orientalis, facto per Westphaliam et Episcopatum Monasteriensem itinere, appropinquare coepit. Inde literis Aschendorpi, pago vix dimidio miliari a nostris finibus dicti Episcopatus Monasteriensis, datis a capitaneo et gubernatore arcis Lehrohrtanae, eidem ab Illustrissimis Ordinibus cum praesidio imposito, petiit ut sibi commeatus ad stationes suas mitterentur; ni pareatur, manu militari hinc annonam sufficientem se asportaturum minabatur. Re igitur a gubernatore ad Illustrissimum Dominum meum2 relata, ipsius iussu in vico Lehrano curatum est publice edici, ut quicunque exercitui Mansfeldico necessaria subvehere voluisset, id sibi integrum esset, transmissa etiam sine mora una atque altera navi cum pane et cerevisia. Ille vero nihilominus superato Amaso, quanta potuit celeritate cum exercitu et grandi apparatu bellico ab Ordinibus Foederatis Belgii accepto Lehram properat, ac militem ibidem disponit, habitatoribus statim quadraginta millibus florenorum imperatis ac pro parte extortis. Inde altero die missis legatis, magistro hospitiorum - quem vulgo Quartiermeister vocant - Bovetio, atque alio centurione Isendornio, nobili Geldro, ad Illustrissimum Dominum meum, excusare quod inevitabili necessitate compulsus Provinciam Suae Illustr. Gen. cum exercitu ingressus esset, decretum sibi non ultra quatuordecim aut quindecim dies immorari, ut interim cum Ordinibus Foederatis Belgii pro continuando ministerio suo agere, vel a Serenissimo Magnae Britanniae Rege novam militiam impetrare posset; neutro succedente militem dimissurum, atque interim diligentissime se curaturum ut miles ab omni maleficio abstineat; ne subditi nostri cogerentur in sustentationem ac alimoniam eius praeter libram panis duas tresve amphoras cerevisiae in singula capita dietim, et pro equis modicum avenae conferre, affirmare et promittere. Quae ut tanto facilius praestare posset, rogare sibi mutuo dari triginta milia thalerorum imperialium. Quin et pro securitate contra persecutionem militum Hispaniensium duas arces limitaneas Stickhusam et Fredeburgum sibi postulabat tradi, afferens literis reversalibus cavere nihil bellicorum tormentorum aut aliarum rerum ibidem reperiendarum amotum, nec ipsas arces in ullius alterius manus quam Illustr. Suae Gen. traditum iri. Me ipsum igitur ad Mansfeldium ablegavit Illustrissimus meus cum mandatis ut a mutuatione pecuniae et tradendis arcibus se excusarem; quod cum frustra apud hominem omnia divina et humana susque deque ferentem tentassem, tandem me literis istis reversalibus dimisit; quibus receptis in traditionem arcium, quae ipsae tantis viribus, et quidem Ordinum Foederatorum Belgii auctoritate et nomine suffultis resistere longe impares erant, Illustr. Sua Gen. consensit. Quia vero praefectus Stickhusae deprecatus esset arcem tradere antequam mandatum Illustr. Gen. Suae manu subscriptum vidisset, etsi vim nullam Mansfeldius adhibuisset, misso tamen iterum praedicto Bovetio ad Illustr. Gen. Suam Esenae tunc residentem,
309
postquam utraque arx iam sine vi tradita esset, renunciavit Suae Illustr. Gen. se promissis, quae literis reversalibus continebantur, amplius nolle teneri, imperare insuper etiam arcem et oppidum Esenam dedi, ac sibi e vestigio quinquaginta milia thalerorum numerari; ni fieret vim minatus Bovetius exercitum cum omni apparatu iam appropinquantem ostendit, ac post longam altercationem tandem cum suis intromissus Illustr. Suae Gen. camera rationali et quae ibi asservabantur cistis perruptis, omnem praesentem pecuniam summam quinquaginta millium florenorum excedentem inde abstulit. Tum quaestoribus eius undique conquisitis et ad rationes adactis quicquid reliquae pecuniae apud eos inventum simul ad se rapuit, atque hac ratione praeteriti anni omnes proventus Gen. Suae intervertit, simul etiam alios ministros Illustr. Gen. Suae custodiae dedit, a quibus pariter ingentem pecuniae summam extorquere parabat; nam, ut de reliquis nihil dicam, a D. Pauli, D. Eiberio, D. Burenio, quos omnes Clar. tua novit, et me simul in arce Esensi detentis ausus est quinquaginta millia thalerorum imperialium pro litro postulare, a qua impetitione tandem D.D. Ordinum Foederatorum, Principis Mauritii et aliorum intercessione aegre liberati sumus. Mox conversus ad reliquas Suae Illustr. Gen. arces easdem similiter vi et armis occupavit, nullo loco intacto nisi hac Embda et fortalitio Lehrohrtano, quod Ordinum Foederatorum praesidio tenebatur. Quicquid vero in arcibus annonae, suppellectilis et instrumentorum bellicorum inventum, quorum omnium aestimatio impossibilis est, furaciter et praedatorie ad se rapuit, abductis omnibus tormentis et machinis parvis et magnis. Quorum quidem aliqua, dum non ita nuper secundo Amaso urbem hanc praeterveherentur, intercepta sunt, magistratu urbis ad instantiam et mandatum Illustrissimi manum iniiciente; pro quo officio, quod magistratus subditae civitatis defugere neutiquam potuit, indignationem Christianissimi Regis, et manus iniectionem in naves Embdanorum hic omnium hominum depraedator minatur, qui pro nihilo habuit reliquas machinas nostras in Hollandia omnium furum more vilissimo pretio dispartiri. Quin etiam Auricae in omnes processus, acta, scripta et instrumenta litium in Cancellaria et Dicasterio huius provinciae eatenus asservata, atque inter ea meam et D. Pauli bibliothecas rapaces manus iniecit atque abduxit, non sine irreparabili damno omnium quorum interest, ut taceam in archivum et secreta Illustrissimi mei Domini etiam illum perrupisse, ablatis inde quae ipsi posteritatique aliquando magno usui esse possint. Quid miseri huius provinciae subditi pertulerint mali, charta deficeret, si singula essent enumeranda; taceam homicidia, furta, mulierum et virginum violentas compressiones ita crebras, ut inter hos omnis nequitiae magistros pro ludo et ioco haberentur; taceam exactiones intolerabiles multa centena millia excedentes, quas tam in privatos homines quam communitates exercuit. Pro multis tamen unum exemplum saltem dabo. Cuidam locupleti agricultori tormentis et equuleo admotis, carnificis vicem supplente capitaneo custodum corporis, ultra centum millia florenorum extorsit. Magna pars incolarum huius provinciae, quam tua Claritudo aliquando florentissimam novit, eo redacta est, ut non paucis mediocris antea fortunae res ad saccum et peram pervenerit, plures moerore contabescant aut pestilentia absumantur, aut denique relictis laribus in vicinis regionibus inopes et extorres vagentur, in quorum relicta aedificia igne et demolitione saevitur. Atque ut uno verbo absolvam, nullum truculentiae et saevitiae genus a furioso et dissoluto milite intermissum, quo factum ut civitates et pagi passim tam pecoribus quam hominibus nudati et derelicti atque extremae vastationi310
proximi conspiciantur. Quin imo Tartarorum, Turcarum, Moschorum et Maurorum, imo ipsius Ducis Albani crudelitas, ob quam tot annis bellum gerunt Foederatae Provinciae Belgicae, longe infra ipsius Mansfeldii militumque eius fuit. Nec etiam Illmo. Domino meo liberisque eius parcitum. Etsi enim, Mansfeldio non parum indignante et fremente, natu maior filius Dei beneficio salvus in Hollandiam evaserit - ab Ordinibus Foederatis enim remedium hisce malis quaesitum; ut [eo] se conferret expedire videbatur - Illmus. meus tamen cum altero filio necnon filia et sorore, domicellis et virginibus sex mensium spatio Esenae in custodia habitus, et a capitaneo quodam Bohemo cui Lamminge nomen indignissime tractatus est. Is enim non dubitavit virum principem senem et debilem e cubiculo suo eiicere, atque, inter principes etiam hostes et captivos plane inaudito exemplo, postquam gladium lateri auferre conatus esset, omnes ministros et ipsum medicum, cuius opera horis singulis indigebat, ab eo removere, donec tandem annuente Numine, Mansfeldio tamen valde aegre ferente, postquam pro filia et sorore extra provinciam deducendis commeatum impetrasset, cum altero filio se subducendi occasionem nactus in fortalitium Lehrohrtanum se recepit, atque in hanc urbem graviter tamen a nobis dissidentam et divortium meditantem. Esenam relictam postea occupavit [copiarum] Gallicarum a Rege submissarum dux Monterellus3, qui nihil benignius altero, quasi ad spicilegia missus, quicquid a Mansfeldicis ibi relictum erat diligentissime conquisitum rapuit, ac in Hollandiam misit, ubi nonnulla per indicium cognita magistratuum ope vindicata a nobis sunt. Interim Gallus miles multa horrenda et Gallico nomine indigna flagitia committit, adeo ut nisi frenum Regia Maiestas brevi immiserit, haec expeditio in maximam labem et dedecus gentis evasura sit. Vix autem Lehrohrtum Gen. Sua pervenerat, quin Mansfeldius, misso Vice-cancellario Bohemico, cui Muller nomen, Gen. Suae renunciavit nisi intra paucos dies ducenta millia thalerorum imperialium, quae summam quingentorum millium florenorum excedunt, numerasset, omnia igni et flammis vastaturum. Alia vice etiam Mansfeldius ultra reliqua damna nobis illata pecuniasque vi extortas non erubuit homo impudens sexcenta thalerorum millia una vice in comitiis postulare, quibus videns se frustrari modo Regi Daniae hanc provinciam ducentis sexaginta thalerorum millibus venum proponere, modo Serenissimae Infanti Isabellae operam suam offerentem simulare, ac tandem Christianissimum et Serenissimum Regem Galliae, Ducem Sabaudiae et Rempublicam Venetam magnificis et ultra verba non erupturis promissis eo videtur adduxisse, ut nomina sua huic infausto negotio commodarent: mentitur scilicet se viginta millia armatorum in campum educturum, cum tamen eo tempore ultro duo millia peditum et tria millia equitum in omni suo exercitu non haberet, An inter fortes bellatores numerari mereatur aliorum esto iudicio. Nostra patria vidit illum ad solum nomen Comitis Tillii, Caesarei exercitus ducis, fugientem et retrocedentem in abdita et maritima loca, cumque a Duce Christiano Brunsvicensi4 ut suppetias ferret valde sollicitatus esset, turpiter illum deserere maluit, quam coniunctis viribus in hostem ire, quo facto occasionem cladi postea subsecutae dedit. Illustrissimus meus Dominus pulcre ab Ordinibus oblitus et delusus, deductionem huius inconditae multitudinis de die in diem protrahentibus, nunc tandem ad Christianissimum Regem Galliae, directorem et caput ligae contra311
Domum Austriacam factae, confugere cogitur. Ideoque scribit Sua Illustr. Gen. Regiae Maiestati ut placeat provinciam hanc ab hac peste liberare, educto Mansfeldio ad alia loca, curetque nobis de damnis satisfieri. Illa enim spe sustentatur Sua Gen., si, quod iure et vigore pactorum inter Reges Franciae et Domum Austriacam initorum nos petere putamus, nostri causa non annuerit Serenissimus Rex, daturum tamen aliquid gratiae et amicitiae aliorum regum et principum, Gen. Suae liberisque eius arcto sanguinis et affinitatis vinculo coniunctorum, quorum amicitiam et observantiam Christianissimo Regi non ingratam, et aliquando etiam utilem esse posse arbitramur. Nam ut sciat Claritudo tua, Reges Poloniae et Sueciae cum Illmo. meo Domino ab uno avo descendunt, fuitque iuniorum Principum meorum Dominae matri Ducissae Holsatiae atque etiam Regi Daniae unus avus, ut taceam duos fratres mei Principis olim difficillimis et dubiis temporibus Henrico Regi gloriosissimae memoriae non indecore nec inutiliter militasse, unde aliquem favorem et gratiam nostra Domus a Regia Maiestate sibi promittit. Quia vero ad Reges nimis prolixos esse non decet, nec in ista aula sit, cuius opera hac in parte uti possimus, ut literae hae certo ac secure ad Regiae Maiestatis manus perveniant, Illmus. meus amico ac benevolo tuo in se affectu fretus, tuam opem implorat, voluitque ut quae ad Sermum. Regem parcius dicuntur Claritudini tuae fusius aliquantum explicarem ego, quod ut pro officio meo mihi faciendum fuit, ita spero non ingratum fore. Certus velim sis ab hoc omnium terrarum, quos adivit, vastatore Regiae Maiestati nihil utilis servitii exspectandum. Praeterquam enim quod nihil magnae rei ab illo umquam gestum sit, eo fortunae iam adductus est, ut miles fame et inedia absumtus in dies magis magisque delabatur, cum tamen ante aliquot menses se Duci Brunsvicensi sine periculo coniungere potuisset, quo tempore illi a provincialibus nostris ter centum mille floreni afferebantur ut sine ulteriori maleficio militem ex hac provincia educeret. Velit itaque Claritudo tua sibi hoc negotium habere commendatissimum, praehensando mentes eorum qui apud Sermum. Regem auctoritate pollent. Praestabit Claritudo tua nobis rem gratissimam ipsumque Illmum. meum cum toto suo populo ad immortales gratias agendas et habendas sibi maxime reddet devinctum et obligatum.Vale, Vir Clarissime, Deum rogo ut Clarit. tuam diu velit esse incolumem et florentem. Dabantur Embdae XII Octobr. Anno MDCXXIII
Clar. T. observantissimus
Dothias Wiarda.