313
Literas tuas, mi Frater, quas scripseras 24 Septembris, serius accepi, id est non multo ante quam eas, quas Pater dederat 15 Octobris. Tam tardum plerumque est iter mari: ita ut caetera quoque a parentibus mari missa nondum ad nos pervenerint. Interim tibi optimaeque uxori tuae pro muneribus ad Corneliam nostram missis gratias ago summas, quando ipsa nondum potest, impedita morbo. Cubat enim ex papulis, non tam graviter tamen afflicta quam Petrus noster, quo nihil fingi potest ulcerosius. Sunt hi quasi abortus quidam desaevientis pestilentiae. Caeteri recte valemus.
De iure Romano quod quaeris dixi tibi inter celebres iurisconsultos disputatum, an generaliter receptum - cum exceptione scilicet morum ac legum patriarum - an particulariter in quibusdam negotiorum generibus. Lex haec olim incognita simulatque in iudiciis allegari coepit, auctoritatem habuit, ita tamen ut communionis bonorum consuetudini cedendum habeat. Ius hypothecae tacitum legibus introductum Romanis sequi iudices solent, quanquam si usu seposito de re disputare liceat, legalis hypotheca soleat ad generalem referri, generalis autem apud nos cedat speciali. Usurpatum tamen scio ut legalis vim specialis habeat. De nostris Institutionibus2 cogitabimus. De Groeneveltii3 negotio iam respondi, et postquam accepi exempla instrumentorum nihil demuto: siquid tamen propius sciscitandum putatis, dabo operam ne quid operae meae desideretur. Patri, si placet, in eadem hac charta respondebo. Ac primum gratias ei summas habeo, pro iis quae de Grammaio4 me docuit. Scire enim ista et quae istiusmodi sunt operae pretium est. De Mansfeldio ubi sedem in posterum fixurus sit aveo discere. Quae scribit pater de restituendis rebus in eum statum, qui ante Concilium Tridentinum fuerat, esset quidem hoc permultum, sed transubstantiatio, et ei respondens adoratio, pridem Lateranensi Concilio definita est, et invocatio peculiaris sanctorum pridem in omnes Liturgias recepta. Quae non magnae difficultates teneris conscientiis videntur. Puto venturum Principem Mauritium Hagam, ut rei nummariae inveniat rationes. De Erpennianis chartis5 meminisse vos velim. Vossii nostri diligentiam in agendo historicorum Graecorum6 censu satis mirari nequeo. Meae res adhuc loco eodem sunt; sed commune hoc est cum multis aliis malum, et caelandum eos qui male nobis volunt. Uxorem forte vere proximo ad vos mittam, ut reculas nostras expediat. Pax firma manet, nec ulla querendi occasio datur Protestantibus. Rex et Sabaudus militem dimittunt, qui ob Rhaeticum negotium erat conscriptus. Tanta in novo Pontifice7 fiducia est, qui semper audiit Gallicarum partium. Princeps Walliae in Angliam iam pervenit, et in Hispania procuratorium reliquit ad ducendam suo nomine uxorem, quae vere primo in Angliam ventura creditur. Sunt tamen qui ex longa Hispani et Pontificis tergiversatione fastidium aliquod Britanni sperant, et consilia Hispani-
314
cae affinitatis in Gallicam mutandae, quod mihi non videtur8. Aliud habebamus nihil. Parentes, te cum uxore, sororem cum marito et liberis, agnatos, cognatos, affines, amicos Deo commendo. Lutetiae 27 Octobris 1623.Tui amantissimus Frater
H. Grotius.