Et tibi, Pater optime, et fratri quantas possum habeo gratias, quod quum potestis saepissime ea quae apud vos geruntur mihi nuntiatis. Nam cum meum negotiolum adhuc inconfectum - quanquam spei magna datur copia - saepiuscule me in aulam protrudat, interest mea ut sermonis serendi aliquam habeam materiam: quod per vos et habuisse me gaudeo, et porro, si quid evenerit, habiturum confido. Neque exspectare debetis ut paria reponam. Hic enim quod novi habeamus nihil optimum est eorum quae dare potest tempus praesens. Signum enim id est altae immotaeque pacis quam Cancellarii2 sapientiae debere se omnes profitentur. Non omnia quae Salaicae via3 misisse aiebatis accepi: quaedam in horas exspecto. Sed pervenerunt ad me, quod et antehac significasse arbitror, exempla donationum, quibus inspectis idem quod ante pronuntio, nimirum per crimen, ex quo alienatio in fiscum iure sequeretur, rem rediisse in eum statum quasi donatum nihil esset, evanescente scilicet conditione, quae donationis vim sustentabat. Nec me hinc dimovet Feudi haereditarii vox, quasi in eo tacite filiorum, donatarii, qui in feudali materia haeredes eximie vocantur, facta sit mentio: quia ex moribus nostris satis manifestum est qualitatem illam non in hoc adiectum, sed ut feuda ista apparerent non sequi strictam Hollandici feudi naturam. Siquae tamen rationes novae allatae fuerint pro altera sententia, quam veram esse malim, libenter eas expendam et si potero adiuvabo.
Apud nostros video nulla re magis opus esse quam pecunia, quae si veteribus numeris alendis sufficit, certe sustentandis et Mansfeldii copiis par esse non potest. Bethlehemum Gaborem movere arma pro comperto hic habetur: et sub eius ac Palatini4 nomine forte aliquid aget Turca, quem ne per se quid faciat pax impedit icta cum Imperatore. Rumor hic est inter nostros et Anglos calere dissidia ob naves in Anglicanis portubus a nostris obesssas. Cornelia nostra ex papulis haud ita graviter aegrotat, Paetrus miserrime, nec sine periculo hactenus:
316
nunc sperare incipimus quia minuit febris. Cornelius pridem hac lue defunctus, nunc liber exsultat. Fratris febrem spero non pertinacem fore. Vale quam optime cum matre et amicis. III Nov. CIƆIƆCXXIII. LutetiaeTibi obedientissimus filius
H. Grotius.
Adres: E. Erntfeste hooggeleerde voorzyenige heere Mr. Johan de Groot Raed van Zijn Gen. van Hohenloo in 't hoff van Zyne Gen. Tot Delff. 6 s.
In dorso schreef Jan de Groot: Recepta 18 Nov. 1623.