Reverendo Clarissimoque Viro D. Ioanni Hemelario Canonico Antwerpiam.
Parce vero gratias mihi agere, Hemelari optime. Ita enim de me es meritus, ut nihil a me procedere possit, quod tua tum dona tum officia exaequet. Neque meus Apologeticus ad te transmissus tanti, nec Stobaeanum opus, quanti, ut caetera tua beneficia omittam, literae quas pro hoc et illo reposuisti, affectus vere fraterni certissimae testes. Nam si amicorum id maxime proprium est, amicis velle quam optime, is vere amicus est, qui amico id quod vere est optimum non optat tantum, sed et quantum suae est opis, laborat conferre. Quare, cum vos extra Ecclesiae Romanae communionem nullam spem esse aeternae salutis non levi quadam opinione sed firmatissimo assensu arbitremini, sequitur, ut quo quemque amatis magis, eo magis eum studeatis ad illam communionem perducere. Ego vero hactenus vobiscum sum, quod toto animo opto cum vestra Ecclesia latissime diffusa et longa successionis serie conspicua aequis legibus posse coniungi. Sed obstat, quod ad id obtinendum video a vestris exigi, ut quaedam certa fide credamus, quae credere non possumus, nisi prius de eorum veritate persuasi. Ea autem nobis aut rationibus meris probari debet, aut sacrarum literarum auctoritate. Nam ipsum illud de quo disputatur iudicium Pontificis Romani, et ab eo probatorum coetuum, an certitudinem eam habeat, quae a multis adstruitur altero ex duobus illis argumentandi generibus, aut utroque, explorandum est. Mihi autem, ut dicam quod sentio, nihil hactenus se obtulit, quod mihi persuadet in solo Papa, ut nunc Romae loquitur M. Antonius de Dominis2, totum Christi spiritum pro iis, quae ad fidem pertinent, residere. Neque tamen ignoro aut Petri inter Apostolos, aut Ecclesiae Romanae inter alias Ecclesias principalitatem; neque nescio quantum pondus in explicandis dogmatibus habeat Ecclesiarum, veteris aevi praesertim ab Apostolis fundatarum, in quibus Romana excelluit, consensio, cuius testimonio primo id omne debemus quod nobis constat de Novi Testamenti canone: sed ex his omnibus quo iure inferatur id quod urgetur maxime, non video. Certe quo tempora longius abeunt a primitiva antiquitate, quo corruptiores sunt mores, quo magis mundana studia sacris curis se immiscent, eo maior erroribus datur aditus. Mihi vero, quid autem mihi dico? imo plurimis quos novi doctissimis ac relligiosissimis viris via ad
317
restituendam unitatem, a qua tanta Occidentis et Orientis pars divulsa est, unica videtur, stabilitis iis, quae manente unitate universis placuerunt, in iis, in quibus antiquos non idem sensisse nec consensum ut necessarium exegisse apparet, libertatis indulgere aliquid et attemperare se alienis infirmitatibus. Iam vero ut a credendis ad agenda veniam, quam multa sunt non divini sed ecclesiastici iuris, in quibus, si quid adhibeatur laxamenti, spes sit populos integros ad unitatem corporis reduci posse! quid autem Patres Ecclesiae magis deceat, quam in hanc curam sedulo incumbere? Sunt autem in editis antehac M. de Dominis operibus quaedam acerbius et intemperantius dicta, sed multa etiam quae usum habere possunt, si quis de resarcienda concordia serius cogitet. Nolo autem arbitreris hominis me moveri auctoritate, quam sibi ipse et in praeteritum et in posterum destruit, cum quae scripsit scripsisse se ait neque ex cordis sinceritate neque ex bona conscientia. Sed veritas a quocumque prolata et validis rationibus suffulta sperni non debet. Quid posthac scripturus sit nescio. In illo tumultuario opere de Reditus sui consilio3, quod pridem legeram, et nunc relegi, nihil invenio quod ante scriptis contendere possit. Legi et Huntlaeum4: et miratus sum eruditionem, tum in philosophicis perspicue explicandis, tum in cognitione linguarum, Hebraeae praesertim. Loca, Scripturae praesertim Sacrae, ab ipso prolata inspexi: multa me ab illo didicisse fateor: sed illud cui tam multa superstruit, de iudicio illo, cui error subesse nequeat, probasse mihi minime videtur. Causas cur ita sentiam exponere libri sit, non epistolae. Sed illud te per illum candorem atque amicitiam tuam ut credas precor, nullum mihi in iudicando impedimentum esse ex pudore mutandae sententiae. Nam cum in his, in quibus aetatem trivi, in literis inquam humanioribus et in iure, quotidie improbem quae antea proba mihi videbantur, nec id profiteri erubescam: cur me in iis rebus, in quibus minus laboravi, in quibus summa ingenia quotidie dissident, pudeat errorem agnoscere? Nihil ab animo meo longius abest, quam pertinacia: sed quia didici quicquid non ex fide fit, id est a stipulante conscientia, peccatum esse, quicquam agere, quicquam affirmare, quod non rectum verumque dictet animus, reformido. Deum precor, ut si quid discendum mihi ad salutem restat, id mihi pro summa sua misericordia patefaciat, paratus ducentem sequi etiam per gravissima incommoda, quod et feci et facio hactenus in ea Veritate, quae mihi illuxit. Vale, Clarissime Hemelari, et meam libertatem aequi consule, et amare me, ac precibus etiam apud Deum adiuvare perge. VII. Nov. CIƆIƆC.XXIII Lutetiae.Tibi obligatissimus
H. Grotius.