Rarius ad te scribo, Vir Illustrissime, ideo quod argumentum aut nullum est aut non tale, quod tractatum iuvet. Nam in publicis negotiis nihil agi video. Privata etiam maxime eminentium nihil habent certi, sed perpetuo quasi aestu feruntur. Ecce2 ... quasi ab aula non satis remotus ... Parant se itineribus novi Legati. Sed ... mire refrigeratum intelligo et de spe quam totam imbiberat dubitantem. Multi et magni sentiunt te hoc rerum statu ... amoveri non debere a percognitis rebus, quae si unquam, hoc certe tempore veteranum potius quam tironem requirunt. Sed et ... de pecunia regia ad nostros missa antehac, tua sine partu valde te facit favorabilem. Scio quam tua non intersit ubi vivas, tamen qualecumque hoc est, cum te, quanquam propter alios magis, quam propter te, contingat, duxi non silendum. Praesertim cum auctores haberem et bonos et rerum gnaros. Ego et uxor tibi tuaeque coniugi et liberis omnia optamus, quae summa Dei benignitas potest concedere. Lutetiae. 21 Jan. 1624.