Literas, Parens optime, a te, fratre ac matre, XV scriptas huius mensis recte accepi, et pro his quae nuntiantur quamquam tristia sunt pleraque gratias ago. Ex quo postremo ad te scripsi vidi novum sigilli Custodem2 futurum Cancellarium, si ei qui nunc est3 supervivat. Is mihi pollicitus est plura quam spera-
331
veram. Sed incipio ad ista verborum officia occallescere. In re quid secuturum sit brevi videbimus. De Cimbrico negotio4 nihil movendum nisi per valde fidos, neutiquam vero quasi id a me proficiscatur. Sunt qui mihi suadent ut Spiram5 concedam atque ibi opella forensi rem faciam; nam lites perscribuntur Latino sermone, et Romani iuris magnus ibi est usus. Religio ibi Augustana non minus quam Romanensis permittitur. Siquid de conditione vivendi quae ibi est intelligere potes, per eos qui aut ibi fuerunt aut notos habes, rogo me edoceas. Nam omnino aliquid mihi erit constituendum. Haec enim incertitudo rem familiarem exedit. Petrus adhuc in eisdem malis cubat, nosque dolore suo et nostro metu non parum cruciat. Deus eius et nostri misereatur. De inundatione, pestilitate et caritate annonae doleo, et opto speroque mitiora. Uxor mea valet rectius, et mei oculi minus male habent; ita ut commode et legere possim et scribere, ut vides. Manet tamen aliquid suffusionis. Ni tempus pro remedio sit, tua experiar. De cibariis rogo siquid restat urgeatur, ne serius quam par est adveniant. Avebo scire quid mense Februario decreturi sint Hollandiae Proceres de re Remonstrantium6: tum vero an Arsenius aut apud Principem aut in Conventu gratia aut auctoritate valeat, et quid agat Falcoburgius7. Dicitur Stoutenburgius8 centurionatu donatus ab Isabella; sed nihil eius compertum est. Multi et de vidua Groeneveldii9 ominantur eam in partes hostiles transitum meditari, si praedia possit vendere. Nos tibi, matri, fratri et uxori, cognatis, affinibus, amicis omnia prospera precamur. His qui in convivio mei fuerunt memores salutem quantam possum nuntio. Lutetiae 26 Ianuarii 1624.Tuus tibi obedientissimus filius
H. Grotius