eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    884. 1634 Febr. 16. Aan Jan en Willem de Groot1.

    Pro summa vestra diligentia, parens ac frater optimi, gratias summas habeo. Ego in ea persto sententia nihil rectius fore, quam in aliquo angulo apud Evangelicos Confessionis Angustanae, ubi sine meo sumtu familiam mediocriter alendi spes sit, meliora exspectare tempora siqua unquam futura sunt. Fatigor enim sollicitationibus ad Missam et huius Regni incerta me turbant; nec rerum mearum certum hic quicquam video. Sed tamen caute haec res agenda est, ne et hic et alibi vilescam. Satis erit si qui mihi bene volunt sciant me non ita fixum esse ut avelli nequeam. Siqua conditio se obtulerit, cogitabimus. Interim de Spira velim exploretis, qui illic admitti possint ad munus advocati; quae spes ponendae in litibus operae. Poteritis aut per Cauchos2, aut per Hohenloos haec ediscere, sed ut dico caute. De materterae causa et miror et doleo. Scire velim quid iudicent alii Iurisprudentes. Si quid propius agetur cum Mansfeldio facite quaeso ut sciam. Poteritis tuto rumorem spargere valere me gratia apud Aligrium, siquid id forte causae prosit. Instrumentum Traiectinum3, quod petebam, erat in schedis Hottomannicis4. Puto vos aut ipsum illud retinuisse aut exemplum. Continet autem consilium deferendi Elisabethae imperii sub legibus quas ipsa vellet, modo Reformatae Religioni bene caveretur. Quod Echtenianum negotium5 fratri cordi est, pergratum est. De Anglia quae creditis non tam certa sunt. Nam Rex Britanniae novis literis Hispani Regis manu conscriptis et restitutionem Palatinatus continentibus mulceri iterum incipit. Sed exspectandus est Comitiorum eventus. Multi hoc futurum putant ut Cancellarii et Puyssii6 ruina et alios trahat, inter quos Preausium, Alterivii fratrem7. Sunt qui in Cancellarium publica accusatione grassandum putant. Sed quae ei imputantur aut sunt consilia de rebus exteris quae in utramque partem accipi facile possunt, aut sordes a quibus hic vix quisquam vacat. Putatur omnino revocandus Maurerius et mittendus ad vos Espessaeus8. Stoutenburgio in Brabantia recte persolvuntur quot mensibus scutati centum. Cupi et Vezecii9 abductio Lupistenum ostendit parum adhuc mitigationis exspectandum, praesertim cum illa civitas id passa sit cuius Rectores

    345

    minime mali putantur. De Fridericopoli10 siquid habetis scire aveo. Intelligo tardos ibi progressus esse. Ego si qua spes esset non infructuosae operae, Hamburgum, Rostochium aut alias in eo tractu urbes non contemnerem. Sed offere me ultro multis de causis reformido. Accepi ab optimo sene Hogerbetio literas11. Rescribam post aliquot dies. Valde tangor eius malis, quibus utinam aliquid a me esse posset levamenti. Petrus noster minus male habet. Sine febri esse videtur et hydrops abit. Melvinus timet ne haec morborum genera nervos alicubi laeserint. Tamen chirurgi meliora sperant. Pontificis Legatus valde adversatus est Cancellario et Puyssiaeo, ob pacem cum Reformatis procuratam. Sunt qui putant Seguiranum Iesuitam qui Regi est a confessionibus12 ex Aula remotum iri. Lutetiae 16 Februarii 1624. Salutate quaeso matrem, et nostros vestrosque omnes.

    Vester
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 774.
    2 - Zie p. 321 n. 2.
    3 - Hij had er in den brief van 12 Jan. om gevraagd; zie p. 328. Bedoeld is de acte van 20 Juni 1586, bij Bor. II p. 723 n. 9.
    4 - Over de papieren van Hotman, zie I p. 348 n. 4; dit deel p. 22 n. 3.
    5 - Zie p. 273 n. 2.
    6 - Zie p. 326 n. 3.
    7 - Zie p. 104 n. 1.
    8 - Zie p. 334 n. 3.
    9 - Zie p. 342 n. 2. De civitas is Amsterdam.
    10 - Friedrichstadt, zie p. 115 n. 7.
    11 - No. 866.
    12 - Zie p. 344 n. 1