eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    885. 1624 Febr. 22. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Nihil mihi dulcius est, Vir Illustrissime, quam aut ad te scribere aut abs te scripta legere. Quorum illud me officii mei conscientia, hoc vero amicitiae desideratissimae sensu solatur. Et habet mea aut fortuna aut animi imbecillitas opus huiusmodi subsidiis. Quo magis debitor tibi sum tum pro aliis, tum pro postremis literis. Sed te quidem in huius commercii infrequentia summae occupationes non excusant, sed defendunt. Me nihil tale, sed modo mens sub adversis aliquantulum fatiscens, saepius vero materiae defectus. Nam quae publica sunt melius norunt alii; privata aliorum ignoro, nisi mea, quae interdum talia sunt ut amicis scribi non debeant, nisi eos velimus reddere tristiores. Nunc tamen hoc habeo, quod nuntiem, me a Sigilli custode2 optima omnia ut regno ita et mihi sperare. Ita iubent ut verba eius ita omnibus cognita eius probitas. Hic duorum3, qui gratia et aula evoluti sunt, ruina multos amicorum tractura videbatur. Sed incipit is rumor et metus evanescere, nec ullae nunc res novae exspectantur extra ...4. Ego, quod potui, feci, ut sigillorum Custodem vera edocerem de his, quae mihi sunt cognita. Scio et ipsum et Beauclerquium5 honorificam mei fecisse mentionem apud Regem, qui omnia negocia ad se revocare incipit. Eventum Deo committamus, cuius clementiae te, Vir Illustrissime, tuamque uxorem et liberos mea uxore apprecante commendo. Lutetiae. 22 Febr. 1624.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 72.
    2 - Et. d'Aligre.
    3 - Nic. Brulart de Sillery en Puissieux; zie p. 326 n. 3.
    4 - Waarschijnlijk is hier een passage uitgelaten, die over het terugroepen der gezanten handelde.
    5 - Zie p. 337 n. 8.