eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    891. 1624 Maart 15. Aan Willem de Groot1.

    Tibi quidem, mi Frater, respondeo, sed ita ut simul Patri. Nam utrique vestrum pro literis 5 Martii scriptis gratias ago ac debitor sum. De hostili discessu2 gaudeo. Utinam imminentes impetus non maiore damno eluctemur. Sed nec illud minus placet, quod moderatiora ingenia consiliis adhiberi incipiunt. Paulatim inde aliquid boni exoriri poterit. Si quid de illis Goiis3, aut etiam de navalibus ducibus constituetur, rogo fiam certior. Rex quotidie in venatu occupatur; interim nemo unus multum potest, sed satis distributae sunt res et auctoritas, praevalente tamen Vieuvillio4 aerarii inspectore. De Chersoneso5 nihil se mihi obtulit. Consilia amicorum si quid tale evenerit intelligam libenter et expendam. Sed cavendum, ut scripsi antehac, ne dispalescat nos tale quid moliri. Custos sigilli6 optime mihi vult et alii non pauci. Rex etiam Ecclesiae res ad suam curam vocat, iussis Episcopis intra suas dioeceses residere, sub poena amittendorum bonorum temporalium. Matertera Hastiae poterit sine mulctae periculo rei divinae interesse, nam Spessius7 ad vos venit stipatus duobus sacerdotibus. Et satis apud illum loci erit, ita ut nihil causae futurum sit cur qui ita sentiunt alibi cum discrimine quaerant Iesuitarum conciunculas. Richius8 ex Anglia adhuc hic est et a Proceribus opipare excipitur. Sunt qui ad conatus ipsius evertendos sermones serunt de Carolo Regis Hispaniae fratre, quasi is Regis hic sororem ambiat. Memmius se itineri Veneto accingit9. Scire velim quid nunc agat Dyckius, quid Rutgersius10. Miserat huc Mansfeldius tribunum e suis quendam Silesium, Peuplitzium11 nomine, sciscitaturum an adventus eius hic Regi gratus esset futurus. Sed comperto non fore, abiit is tribunus exploraturus animum Sabaudi et Venetorum. Puto apud vos nunc esse Nicolaum Reigersbergium, cui literas has dari velim; si non est, rogo mittantur Amstelodamum ad Iustum Piranerum12, ut is meo rogatu curet. Magna hic spes est de rebus Brittannicis, nam et in Scotia renovata sunt edicta adversus Romanenses, et Rex ipse videtur Comitiorum

    356

    consilia sequi velle. Quod nuper scripsisse13 me puto, id agi ut Consilio sanctiori intersint Angolismensis et Iaius, nondum peractum est. Ego et uxor salutem quam perfectissimam precamur parentibus, tibi, tuae et amicis. Lutetiae 15 Martii 1624.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 775.
    2 - De mislukte inval van graaf Hendrik van den Bergh in de Veluwe; zie p. 348.
    3 - De Groot spreekt hier m.i. over een aanval van de Nederlandsche vloot op Goa, waarover zie Mercure françois IX p. 41 (1624).
    4 - Zie p. 335 n. 3.
    5 - Denemarken; zie p. 329 n. 3.
    6 - Et. d'Aligre.
    7 - De gezant d'Espesse; zie p. 334 n. 3.
    8 - Zie p. 282 n. 6.
    9 - Zie p. 354 n. 3.
    10 - Over Jacob van Dijck, en Janus Rutgersius, zie I p. 379 n. 1 en p. 522 n. 1.
    11 - Pöblitz, die in Mansfelt's omgeving voorkomt (Secrete Nes. St. Gen. 1624).
    12 - Is dit wellicht een schuilnaam voor Joost Brasser? Zie p. 312 n. 6. Of stond er in het handschrift: Brasserum?
    13 - Zie p. 351 n. 7.