eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    900. 1624 Mei 12. Aan Jan de Groot1.

    Literas a te, Parens optime, accepi, simul et a fratre datas 21 Aprilis; sed et illae perlatae sunt quas ad uxorem 13 Aprilis per cursorem extraordinarium dederas. Habeo gratiam pro omnibus quae nuntiatis, et siquid scitu dignum occurat rogo ne parcatis operae. Ego hic tentabo an alteram partem instaurati congiarii possim extorquere. Nostri Legati2 opipare excipiuntur cum magna spe adipiscendae pecuniae ad quingenta millia scutatorum. Maurerius in Aula est et dicitur satis accurate, quae apud nos acta sunt exponere. Putatur Espessaeus3 ad vos iturus postquam dimissa erit nostrorum Legatio, cui satis serio Rex commendabit causam Catholicorum Romanensium. Quod frater scribit de allegando Syndico Amstelodamensi, id ipsum hic etiam per aliorum literas nuntiatur; et quidem

    368

    eum destinari, qui nihil minus quam hoc cogitat. Mansfeldius creditur ante abitum clam Regem aut visurus, aut iam vidisse. Quod frater scribit de Amstelodamensi privilegio satis speciale est: nam alioqui nulla est poena, integro, ut Suetonius4 loquitur, patrimonio exsulare; et apud Tacitum5 rideretur non inops exsilium. Pleraque vero privilegia nostrarum urbium hunc in modum concepta sunt: ne plus confiscari possit quam corpus et tot libras, unde videtur non improbabile dici a fisci patronis, ut intra illam summau consistat publicatio requiri ut corpus reipsa publicetur. Sed hoc sicut adversus exsules speciose dicitur, ita non video quomodo Hogerbetio obiici possit, cuius corpus poena attinetur. Utinam optimo seni aliquid lenimenti impetrari possit. Ego libenter adero occasionibus. Spes est venturum huc Haium, cui cognomen Carlilio6, ex Britannia petitum Regis sororem in matrimonium Regis filio. Venit ad vos Bulionius7; sed et filius Espernonii, Candala8, novae cohortis ductor. Riceliacus Cardinalis intimus Reginae matri incipit plurimum posse in Regni rebus. Quidam et de Condaei Principis in Aulam adventu rumores serunt. Videntur plane res Aulae nondum esse stabili in loco. Valete. Rogo a nobis salutetur mater, frater cum uxore, soror cum marito et liberis, amici, cognati, affines. 12 Maii 1624.

    Literas has nuper mitti oblitas rogo aliquis curet.

    Tibi obedientissimus fillus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 776.
    2 - Zie p. 350 n. 2.
    3 - d'Espesse; zie p. 334 n. 3.
    4 - Suetonius, Caesar 42.
    5 - Tacitus, Ann. XII, 20, 8.
    6 - Zie p. 359 n. 6; p. 366 n. 2.
    7 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon; zoon van de p. 356 n. 7, genoemde Emilia van Nassau.
    8 - Zie p. 366 n. 1.