Quod nostri memores esse pergitis, gratum nobis facitis. Etiamsi nihil aliud, vos recte omnes valere dulce est cognoscere. De mulierum commeatu2 satis iam intelligo, nihil actum quod nobis prodesse possit. Itaque singulare beneficium
373
impetrandum erit: quam ob causam iam scripsimus et Antverpiam et Middelburgum. De Mansfeldii actis vidi hic librum scriptum Italice3: puto eum esse qui apud vos interdicitur. Ego post Apologeticum nihil edidi praeter Stobaeum, itaque coniicere non possum quid sit meorum in quod inquiratur Venit tamen in mentem fieri posse ut sit pars historiae Gallicae hic scriptae, cui nomen Mercurio4. Nam in ea parte, quae est de anno 1623, insertum est Gallice compendium eorum, quae ego in Apologetico scripseram; item libelli quibus Remonstrantes se de conspiratione purgant. Siquid propius cognoveris, rogo me edoceas. Commentarii nostri de belli iure5 iam describuntur. De Batavico iure6 differenda adhuc cogitatio.Uxori scio summam fieri iniuriam. Bricmantis cognata illic est Pradini vidua7, quicum uxor mea bis collocuta est in aedibus Christiani8 nostri, cuius filiae quae adfuerunt testes esse possunt quam falsum sit ullo probroso nomine Principem ab ea nominatum. Id liquido affirmare potestis. Debyaeo9 centurionatum non potuisse obtingere nisi extraordinarium et quidem talem miror. Satis apparet non satis gratiosum in Aula esse. Graswinkelius10 noster hic adhuc est et me in describendis libris de iure strenue adiuvat. Parcius scribo, quia uxorem spero ad vos brevi futuram, vivam epistolam. Legati nostri11 adhuc in Aula detinentur modica spe brevis exitus. Dicuntur Galli valde urgere libertatem exercendae Religionis pro Catholicis Gallis, qui nostris sunt militaturi. Valete omnes. Rogo pro me et uxore tuam et parentes nostros, sororem quoque et alios salutes. Lutetiae Cal. Iunii 1624.
Pameria oppidum non longe a Pirenaeis montibus Regi iubenti Consulem alterum Catholicum legi, parere recusat et alia quaedam oppida se iungere dicuntur.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.