eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    906. 1624 Juni 15. Aan Jan de Groot1.

    Et pro literis, mi Pater, et pro cura qua Petri valetudinem prosequeris ago quantas possum gratias. Petrum iam collocavimus apud nobilitatum multis sanationibus medicum: cuius sane pro eo sollicitudo nostris desideriis satisfacit, ita ut iam non valetudinem tantum, sed et membrorum usum integrum sperare

    374

    incipiamus. Deus rem secundet. De corio bubulo quod scribis, iam illi admotum est ab eo medico. Uxor mea antequam tu has accipias spero in Zelandiam pervenerit, substitura ibi aliquamdiu, deinde ad vos ventura. Gaudeo tam valentem te esse ut tot itineribus sufficias; tamen rogo aetatis habeas rationem. De Cher.2 recte facis quod rumorem inanem discutis. Iam pridem nihil inde audio. Ransovius Daniae Regis Legatus3 in Aulam quae Compendii est ivit. Ibi a Rege nostro auditus in Hispaniam porro ire dicitur. Cum Mansfeldio collocuti sunt Legati Britannici, nostrates, Venetus, Sabaudus et pro Rege Angolismensis4. Regis soror5 solenniter a Britannis in matrimonium Principis postulata est: neque dubitatur quin successurum sit negotium, tam potente Regina matre, quae filias si posset in regnis locatas videre vellet omnes, si id non posset, quam plurimas. Cardinalis Richeliacus semper Reginae matri intimus, nunc in Regis Consistorio validissimus, profitetur sufficere debere si novae nuptae eiusque familiae libertas detur exercendae Religionis, caetera paulatim commendando. Nostrates Legati6 promiserunt se non impedituros missam apud tribunos Gallicarum cohortium. Sed nihil eius perscribi voluerunt. Iam nunc intelligo de pecunia, quae praesens eis promissa erat, tertiam detrahi. Mansfeldius creditur aliquam pecuniam ab Anglis accepturus. Ransovius valde se Regi obsequiosum praebuit et eius arbitrii fecit velletne se in Hispaniam ire an nollet. Bavarus amicitiam Regis ambit; sed consilia caetera differuntur dum de matrimonio transactum sit. Deus te, matrem, fratrem, sororem cum coniugibus ac liberis aliosque amicos sospitet. 15 Iunii 1624.

    Tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 776.
    2 - Chersonesus = Denemarken, zie p. 320 n. 3.
    3 - Graaf Rantzau.
    4 - De hertog van Angoulême.
    5 - Madame Henriëtte Marie; zie p. 359 n. 6.
    6 - Zie p. 350 n. 2.