eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    915. 1624 Juli 30. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Nolui committere, Vir Amplissime, ut semper eodem tenore ad te scriberem, literas scilicet plenas verborum gratiis, rerum vacuas. Itaque tempus exspectare malui, quo officium quamvis modicum exhibendo quantum licet, ostenderem nihil mihi esse potius quam tuis desideriis inservire. Pacta inter Regem et nostros inita2 nunc demum, ex quo aula huc venit, nactus sum, statimque transmitto; de quibus nihil opus est meum iudicium addere, cum res nostras nemo nostratium te rectius intelligat, de Gallicis autem, si modo in illis aliquid est, quod certa notitia comprehendi possit, nihil te lateat. Facis tu pro vetere affectu tuo, quod de meo in patriam reditu bene ominaris. Sed ego, ita firmata adversariorum potentia, unde id sperari possit non video; et in perpetuam exilii, forte nec uno in loco tolerandi, aliorumque incommodorum patientiam me paro. Tibi interim gratulans, quod molestissimis negotiis exemptus, patriae et dulcis otii compos totusque tuus iam factus es; quod ut proprium tibi faxit Deum veneror, utque mihi pro maximo solatio tuae amicitiae constantiam servet. Vale Vir Amplissime, cum nobilissima coniuge et dulcissimis liberis. Lutetiae, 30 Iulii, 1624.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 72.
    2 - Het verdrag van Compiègne van 20 Juli 1624.