387
Viro Illustri Traiano Guiscardi Magno Cancellario Montisferratensi, Casalium.
Facis tu pro perpetua tua humanitate, virtutum tuarum suavissimo condimento, Vir amplissime, quod de loco qui exstat Gen. XXXV. 3 meam quoque sententiam sciscitaris. Neque enim nescis quam mihi ad veterum librorum lectionem tempus exiguum aetas in foro publicisque negotiis trita concesserit, et quanta hos labores adversa exceperint, quorum ea vis est ut etiam his, quibus natura plurimum indulsit, facile memoriam omnem exturbent; deinde et hic me vivere librorum inopem, nisi quorum usus amicorum beneficentiae debetur. Verumtamen ut videas non eo haec a me dici, quod ullo a te imposito onere levari cupiam, qui potius venaturus sim occasiones per quas summae tuae in me bonitati aliquid referre possim gratiae, dicam quod in mentem venit, praefatione qua iam usus sum nihil aliud consequi cupiens, quam facilem veniam eius operae ex qua laudem sperare non possum. Iacobus igitur narratur Deo parentum suorum, Abrahami et Isaaci, id est coeli terraeque opifici, sacra facere voluisse eo in loco, quem ob exhibitam sibi ὀπτασίαν Bethelem, id est Dei domum, dixit, quoque in loco postea monumentum statuit lapideum. Solebant enim in rei insignis memoriam accumulatis lapidibus monumenta constitui, quale illud quod Iacob Hebraeo sermone גל עד Laban Syro ײגר שהדותא appellaverat Gen. XXXI. 48; Xenophon2 Graece ϰολωνὸν dixit: aut etiam unus poni lapis eximius, quales ipsi quoque Graeci βαιτύλια dixere, accepto haud dubie a Phoenicibus vocabulo quod hanc ipsam Iacobi historiam et Bethelis nomen referebat. Sic et apud Graecorum antiquissimos narrat Clemens Alexandrinus3 rudia primum nullamque figuram praeferentia ligna Diis consecrata. Sed Iacobus antequam sacrum inciperet, duplicem instituit purgationem, non a parentibus tantum sed ab ipsa quoque natura edoctus ad sacra homines non nisi quam maxime purgatos accedere debere, unde ϰαϑαρίζεσϑαι, ἁγνίζεσϑαι - qua voce et in hac historia Iosephus4 utitur - in casto esse et similia apud Graecos Latinosque legimus. Est autem purgatio alia principalis, alia symbolica. Principalis est qua ea amoventur, quae Deum possent offendere, id est peccata, in quibus est cultus Deorum falsorum. Quanquam vero penes se habere sine usu alio instrumenta talis cultus naturaliter illicitum non videatur, tamen incitamenta peccandi a se amovere et paenitentiae signum est et vitae melioris initium. Huc ergo pertinet quod familiae suae praecipit Iacobus ut a se removeant את-אלהי הנכר, Deos alienigenae, id est Deos alienigenarum, ut solet numerus singularis sumi pro plurali indefinito: Deos nimirum Abrahamo et Isaaco incognitos. Deos autem intellige τύπους τῶν Θεῶν, Deorum effigies, ut in explicanda historia superiore Gen. XXXI. 19, quae cum hac connexa est, loquitur Iosephus, ubi in Hebraeo est תרפיס quod Chaldaeus exponit צלמניא imagines: quae ipsae imagines eodem capite Gen. XXXI. 30. אלהי. Dii vocantur. Purgatio symbolica fuit mutatio vestium, quod mutatae in melius vitae indicium est: quo alludens Paulus Apostolus
388
ἐνδύσασϑαι τὸν ϰαινὸν ἄνϑρωπον dixit Eph. IV. 24. Simile est quod Deus populum Hebraeum a contractis in Aegypto sordibus purgari, et ad legem suam accipiendam rite piari cupiens, cum in itinere mutandarum vestium copia non esset, lavari vestes eorum imperat, Ex. XIX. 10. Ex hoc more Graeci quoque et Romani sacra facturi solebant λευχειμονεῖν, alba veste indui. Quod Iacobus praeceperat id familia fecisse narratur, tradidisse scilicet Iacobo Deos extraneos, quos penes se habebat, quos ille ab omni humano conspectu amoturus subter quercum defodit. Quales Dii isti fuerint difficile coniectu non est. Nam ut et Hebraeorum magistri, et Diodorus Siculus5 et alii nos docent, prima superstitio circa Solem, Lunam atque alia sidera fuit, quae fulgore suo admirabili facile divinitatis opinionem hominum animis iniecerunt, praesertim ubi traditio de Mundi conditu a primis parentibus profecta exolescere spernique coepit, et suis quisque coniecturis quam a primis parentibus profectae famae credere maluit. Ergo non eam tantum vim, quam revera inesse sideribus ex ipsis effectis constat, sed et intellectum perfectissimum et summam in homines potestatem coelestibus illis corporibus tribuere tum alii, tum Syri maxime, inter quos vixit Laban, coeperunt. Cui errori Moses ipso libri sui initio occurrit, cum hominem quidem creatum dixit ad Dei instar et inditum ei a Deo spiritum quendam, at de astris nihil tale, sed in hoc instituta, ut dies ac noctes et varias anni tempestates discriminarent. Et Solem quidem et Lunam vetustissima omnium prope gentium numina nulli non libri loquuntur. Solem quem non sine causa שמש, id est ministrum, Hebraei vocant, Syri coluerunt sub augusto nomine בעל שמין quod Βεελσαμὴν exprimit Philo Byblius6, id vero coeli dominum significat; sic et Lunam sub vocabulo בללת שמין Βῆλον dixit Herodotus7 ex priori eius appellationis parte, Οὐρανίαν alii ex parte posteriori, quae ipsa est coelestis Carthaginiensium ortorum e Phoenicibus Syris. Post hos est מלךְ Μολὸχ Saturnus regia appellatione ‘stella altissimo orbe praecipua potentia’, ut Tacitus loquitur Historiarum quinto8, cui filios suos sacrificare solebant Phoenices, ut idem Philo docet, et eorum exemplo Carthaginienses, ut Ennius9 aliique testantur. Is ipse est כיון Amos V. 26, nam Arabes et Persae astrologi Saturnum vocant כיואן, iisdem Syris מולידתא. Μύλιττα id est γενέτειρα est Venus: cui viri ipsi sacrificabant in femineo veste, ut contra Marti etiam feminae arma indutae, quo spectare legem quae exstat Deut. XXII. 5 notant Hebraeorum magistri. Denique vicinorum exemplo Iudaei στρατίαν οὐρανοῦ coluisse leguntur Act. VII. 42, contra interdictum quod disertim extat Deut. IV. 19. Neque vero astra tantum in coelo existentia colebant Syri, sed latius procedente superstitione ex auro, argento aliave materia simulacra facere sibi coeperunt in speciem humanam ut divinae dignitate proximam, - βρέτα haec dicta antiquissimis Graecis a mortali effigie notat Clemens Alexandrinus10 - in quae simulacra non quovis tempore, sed sub certo positu eius, a quo dicebantur, sideris fabricata, illicio carmine spiritum quendam de ipso sidere induci ab astro-389
logis vatibusque suis persuasi animo conceperant, accommodante se ad fovendum hunc errorem pravorum daemonum ministerio, unde per illa simulaera oracula interdum aut alia opera humanis maiora edebantur, quae causa est cur hominem illis simulacris exhibitum Deus non tam astris, quam ab ipsis daemonibus exhiberi pronuntiet. Et haec quidem de simulacris facile procedunt nec quicquam habent caliginis. Illud unum in dicto Geneseos loco videtur obscurius, quod de inauribus dicitur, quae simul cum simulacris traditae Iacobo simulque sub quercum defossae narrantur, cum earum in praecepto Iacobi nulla mentio praecessisset. Inaurium gestandarum usum tum apud alios Orientis populos, tum apud Syros et feminas maxime, frequentem fuisse certissimum est. In mulierum Hebraearum ornatu passim inaures invenies Isai. III. 20. Ezech. XVI. 12. Ose II. 15. Iudith X. 14. Par mos Idumaeis Iob. XLII. 11 et Ismaëlitis Iudic. VIII. 24. Sed quid commune inauribus et falsis Diis? Veniat forte alicui in mentem feminas ut viris superstitiosiores solitas, ubi imagines defecerant, ad novas fabricandas uti inauribus, nam sic ad vitulum effingendum collatas inaures legimus Ex. XXXII. 3 et ad amiculum illud sacrum quod Ephod dicitur, cum illud privata superstitione conficeret Gedeon Iudic. VIII. 27. Sed haec ratio huic, quem tractamus, loco congruere minus videtur: nam et aliud quodvis aurum et si quid praeterea erat pretiosum talibus usibus dicari solebat, ut illa ipsa, quae iam citavimus, loca evincunt: neque minus inaures quam res aliae etiam piis usibus poterant consecrari, ut nos docet exstructi sacri tabernaculi historia Ex. XXXV. 22. Aliud ergo oportet subsit aliquid cur hic solae inaures et quidem tanquam res impurae nominentur. Id quid sit docet nos Esaias III. 20, quo loco inaures non, ut alibi, vocantur נזמיס sed לחשיס a verbo לחש quod est incantare, ad quem locum Rabbi Abraham notat לחשיס proprie fuisse notas quasdam, quae vim crederentur habere arcanam, quales notas annulis quoque et monilibus allis imprimi solitas et libri veteres et ipse nos conspectus operum ex antiquitate superstitum docent. Lactantius vero Grammaticus ad illud Thebaidos Statianae11 libro secundoInfaustas percussum Adamanta figuras
Characteribus nocentissimis sculptum inquit.
Sicut autem notae quaedam nocendi vim, ita aliae vim servandi habere credebantur, quales Graeci ἀποτρόπαια, Latini amuleta dicebant. Idem ille Lactantius ad illud Statii eiusdem Et triplicis mundi summum, quod est quarto Thebaidos12: licet magis frigidas habeant quas putant Dei nomine, continere. Legendum est: licet magi sfragidas (id est σϕραγίδας) habeant quas putant Dei nomen continere. Tales illae Basilidianorum σϕραγίδες in quibus ἀβράξας ἰάω inscriptum erat13. Sed mos antiquissimus tales notas inauribus inscribebat, ut aures illis remediis adversus noxia carmina praemunirent, quae per aures penetrare credebantur, nec hominum tantum sed et serpentum, qui propterea adversus magicos susurros dicti aures claudere Ps. LVIII. 5. Accedere et illud potuit quod apud Orientis populos auris perforatio signum erat mancipationis Exod. XXI. 6, ac proinde qui numini alicui se velut proprios dicabant non alio signo expressiore idipsum poterant indicare. Sicut David Deum verum compellans, aures, inquit, mihi perfodisti Ps. XL. 7, id est fecisti me tibi proprium. Non esse autem vanam hanc
390
de inauribus coniecturam sed rem certissimam, praeter ea quae hactenus dicta sunt, evincit mos Poenorum, qui Phoenicum e Syria traduces, ut alios maiorum mores ita et hunc retinuerant tam pertinaciter, ut ne post Christianismum quidem potuerint deponere. Testis est Augustinus epistola LXXIII14, cuius ipsa verba quia locum hunc mire illustrant apponam: ‘Execranda autem superstitio ligaturarum - ita eo saeculo vocabant magicas σϕραγίδας - in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur; non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur. Quis autem posset speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat “nolo vos socios fieri Daemoniorum”; et iterum: “Quae enim congruentia Christi ad Belial?” Nisi forte, quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus. Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolint praeceptis salutaribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiori se scelere implicant. Quid autem cum iis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent.’ Apparet ergo ratio cur familia Iacobi cum simulacris etiam inaures a se removerit, ut quae falsi cultus instrumenta non minus essent per impressas notas, quam ipsa simulacra.Haec qualiacunque non alio quam morem tibi gerendi studio scripta si in bonam acceperis partem, Vir Illustris, rem feceris tua bonitate dignissimam, ac super alia officia hoc quoque ipso me obligabis ut in tuorum amicorum censu scribi magnae felicitatis loco habeam. Vale vir summe, Lutetiae III. Augusti 1624.
Hugo Grotius.