405
Parentes nostros, Frater dulcissime, Liesveldii2 agere arbitror; id enim eorum prudentiae convenit, dum Delphis tanta cum strage morbi se effundunt. Te Hagae, ubi minus esse periculi intelligo, manere credo, atque ideo quae ad me pertinent tibi nuntio, inde porro parentibus nuntianda. Tertia iam septimana clauditur, qui ferme ambitus huius generis morborum esse solet, ex quo dysenteria me lecto affligit quaterna sanguinis missione, clysteribus poene quotidianis, sumtis aliquoties potionibus. Abcessit et febris et sanguinis profluvium, atque interim adversus quod superest alvi lubricum reficitur corpus ovis et iusculis, quibus nunc et villi aliquid accessit. Haec omnia iubent nos durare in spem meliorem. Uxorem iam in itu huc esse arbitror, cuius ipse conspectus pars mihi erit melioris valetudinis. Matrimonio Anglicano mora aliqua iniicitur, inde quod Angli conditionem ei volunt innectere reddendi Domino Palatinatus, Galli tam aequale matrimonium tam onerosa lege redimendum non putant, praesertim cum Pontifex coniugio huic indulgentiam suam praestare diserte abnuat, si ei foedus aliquod cum haereticis, quos vocat, adversus Catholicos illigetur. Regem et Aulam sub finem huius mensis hic exspectamus, simulque rigidam inquisitionem in eos qui pecuniam regiam tractaverunt3. Dicuntur ii vim satis magnam pecuniae, qua se castorum more redimant, offerre. Rex minori duobus auri millionibus placabilem se negat. Helvetii protestantes qui in Rhetico negotio satis animose Gallicas partes secuti erant, graviter afflictantur a Leopoldi4 et Tilliaci copiis, quae circa Basileam, Constantiam et Schaffiuisium stabulantur, nullis interim ad manum auxiliis, dum Comes stabuli5 longe in Bressia mandata agendi exspectat, et Angolismensis copiae, quae in Alsatiam incubiturae credebantur, nusquam adhuc comparent; adeo lente et pecunia, et qui sine pecunia non fit dilectus expeditur. Ultra nihil habeo nisi quod tibi tuaeque dilectissimae uxori me quantum possum commendo ac per te optimis parentibus, carissimae sorori, cognatisque et amicis aliis commendari unice cupio. Vale mi Frater. Lutetiae 18 Octobris 1624.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.