eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    930. 1624 Nov. 8. Aan Jan de Groot1.

    Patieris, parens optime, me simul et tuis et fraternis literis respondere. Quod de culpa Guilielmi2 scribis non nego, dummodo meam quoque in eo culpam agnoscas qui id, quod factum velles, fieri non iusserim, vobis praecipue parcens, ne de morbo ancipiti ante acciperetis nuntium quam vis eius ac periculum nonnihil remisisset. Pro tinctura corallii gratias amicis habeo. Utor in vino et quid[em] libenter: nam et gustus placet, et virium aliquid inde mihi accedere aut sentio, aut sentire me credo. Alvi fluxus paulatim maiora mihi relinquit intervalla et ad morem consuetum redit. Sed nocturnae quieti turbamenti nonnihil accessit inde quod ex multo iam tempore uxorem exspecto, neque interim ipsam, aut literas saltem ipsius aut ex Zelandia cuiusquam accipio; quae res, ut mos est hominum praesertim quorum corpus ad sanitatem nondum reductum etiam animo grave est, in nescio quas non cogitationes me iniecit, e quibus utinam brevi extricer. Nunc enim omnia, forte etiam tutissima, timeo. De pulvere transmisso itidem gratias habeo; videbo an eo sit opus.

    Debiaeo3 et eius uxori votis ardentissimis secundam valetudinem opto. Novi hic nihil nisi inquisitio in hirudines aerarii4, cuius tamen exitum fore redemtionem scelerum et reditum ad mala vetera multi augurantur. Aula hic est cum reginis. Rex exspectatur. Meursio5 nostro gratulor. Mihi Daniam multi ita depingunt ut valde absterreant. Stipendium illud non contemnendum est; sed ut ego onus professorium suscipiam gesti honores vix ferunt. Neque vero unquam id a me postulatum est. Liber noster de Iure belli et pacis6 inter quatriduum incipiet excudi. Interim paro etiam fragmenta ex tragoediis et comoediis7; quo opere confecto spero me pertexturum quod ad Iohannem ad implendam Euangelii quadrigam8 in notis meis desideratur. In hoc morbo refeci partem eam Phoe

    410

    nissarum9 quae mihi in carcere Hagiensi perierat: ita ut is quoque labor ultimam acceperit manum. Recognovi et notas meas in Senecam10; sed quia memini me, inter relegendum in eo descripto, quod habet Scriverius, quaedam allevisse, quae in meo autographo non sunt, omnino velim fratrem rogatum ut ubi se dederit occasio a Scriverio extorqueat ut eae chartae ad me redeant vel sub spe remittendi auctiores, ubi ille edere sua coeperit; quod si recte coniicio fiet nunquam, adeo ille lentus11 esse solet. Ad Notas in Iohannem valde opus haberem Novo Testamento et Lexico Arabico, quae utraque habeo dono Erpennii. Sed ad fragmenta maxime opus mihi sit Lexico Constantini12 cui assuevi. Si quis amicorum huc veniret, cui locus in arca esset vacuus, aut si quis alius mittendus esset magnus fascis, optarem libros illos cum Calepino13 additos, vel si id fieri non potest Lexicon saltem. Valete pater, mater, frater cum omnibus vestris nostrisque. Scribebam revalescens Dei beneficio. VIII Nov. CIƆIƆCXXIV. Lutetiae.

    Tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Velim rogatum fratrem ut enotet quae a me ad oram Fragmentorum e Comoediis Graecis14, quae a Vossio commodata habui in carcere, annotata sunt. Utinam pater novo qui futurus dicitur domino Burano15 operam suam posset facere commendabilem. Iamnunc nuntius advenit Marchionem Coeuvrium16 qui pro Galliae rege apud Helvetios est, misisse cum mille quingentis hominibus qui itinera ad Vallem Tellinam occuparent, frustra obstante Nuntio papali et Romanensibus Helvetiorum civitatibus; ipsum subsidio sequi. Contra Tiliacus17 minari dicitur ditioni Metensi et locis circumsitis nomine Imperii, cui erepta a Gallis tenentur.

    Adres: E. Erntfeste hooggeleerde voorzienige heer Mr. Johan de Groot Raed van Syne Gen. van Hohenloo in 't hof van Syne Gen. tot Delff.

    In dorso: Hug. Grotii 8 Nov. 1624, en lager: 8 Novemb. 1624.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam cod. 30 A 1. Gedrukt Epistolae p. 778.
    2 - Willem van de Velde, Grotius' secretaris, die blijkbaar op Grotius' verzoek niet over diens ziekte geschreven had.
    3 - Joris de Bye.
    4 - Zie p. 408 n. 5.
    5 - Johannes Meursius (zie I p. 1 n. 1), die benoemd was tot professor in de geschiedenis en de staatkunde aan de hoogeschool te Sora in Denemarken, waar hij 20 Sept. 1639 overleed.
    6 - Zie p. 254 n. 14.
    7 - Excepta ex tragoediis et comoediis Graecis tum quae exstant, tum quae perierunt; emendata et Latinis versibus reddita; het boek kwam in 1626 bij Buon te Parijs uit (Rogge 395)
    8 - Zie p. 27 n. 1.
    9 - Euripidis Tragoedia Phoenissae, emendata ex manuscriptis, et Latina facta, die in 1630 te Parijs bij Ruart uitkwam (Rogge 398).
    10 - Zie p. 29 n. 8.
    11 - Zie I p. 87 n. 4, p. 89 n. 4.
    12 - Roberti Constantini Lexicon Graeco-Latinum, Genève 1592.
    13 - Ambr. Calepinus, Lexion linguae Latinae, 1502. Herhaaldelijk herdrukt.
    14 - Zie p. 15 n. 8.
    15 - Frederik Hendrik.
    16 - De markies de Coeuvres.
    17 - Tilly.