eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    931. 1624 Nov. 15. Aan Willem de Groot1.

    Amoris tui in me, Frater dulcissime, et per omnem vitam plurima habui signa certissima et quotidie maiora recipio. Rogo te ut semper perstes hoc mihi praesentissimum contra tot adversa praebere solatium. Vel illae quas iam hoc mense dedisti literae quantopere me iam magno gradu revalescentem confirmaverint, non credas. Parentes et te quam longissime a locis morbos transfundenti

    411

    bus abesse quam maxime velim. De Heinsio2 quod scribis iam intellexeram et gavisus fueram. Palma est publica.

    Mihi id incommodissimum accidit quod cuncta interpretans ex primae antiquitatis sententia3, sine ullo partium studio, locum non invenio ubi nostra excudi possint; et si possint, vereor ne hic me viliorem faciat insumta opera in explicandis locis, quibus dogmata quaedam superstruuntur, quae nunc hic publice probata vetustati placuisse mihi persuadere non possum. Quae nuper4 scripsi ad patrem de Senecae Tragoediis et alia quaedam eorum oro memineris. Illud de peculiari Westfrisiae sigillo5 minus mihi placet. Utinam tantum in Mansfeldio praesidii sit, quantum sibi multi persuadent. Non semper Saturnalia6. D. Basio7 rogo me commendes quam officiosissime. Venit huc Lugduno Graswinckelius8 ad nuntium morbi mei, cui gratias debeo quod me solari ac sublevare voluit. Wilhelmus9 ei iam scripsit.

    Hic nihil nisi in aerarii tractatores inquiritur10. Rex huc iam venit. Quid in Rhaetiae partibus eventurum sit, ex quo Galli iter ad Vallem Telinam suae potestatis fecerunt, avide exspectatur; nec minus quid acturus sit cum Comite Stabuli Galliae11 Sabaudus.

    Sed a publicis ad mea revertar. Ecce morbi tam gravis reliquias lasso corpore atque animo trahens nuntium accipio de febre et gravi et diuturna uxoris quae eam in Zelandia detinet. Deus diu iactatae familiae, ut spero atque confido, curam geret. Gratum mihi erit saepe de vestra valetudine reddi certiorem, eoque magis quia rumores increbescunt de magnis stragibus quas ibi morbi faciunt. Salutem de more asscribo parentibus et qui post parentes nobis proximi sunt. Valete. Lutetiae 15 Novembris 1624.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 778.
    2 - Heinsius was door de Republiek Venetie tot Ridder van S. Marco benoemd.
    3 - Dit ziet m.i. op Grotius' Commentaria op de Evangelien; zie p. 27 n. 1.
    4 - Zie p. 410 n. 2.
    5 - Seneca, Apocol. 12.
    6 - Dit slaat waarschijnlijk op het intrekken van het stempel voor de door West-Friesland geslagen stuivers, waarvan in dezen tijd sprake is (cf. Res. St. v. Holland 1624 op 11 December).
    7 - Zie p. 239 n. 1.
    8 - Dirk Graswinckel.
    9 - Willem van de Velde.
    10 - Zie p. 408 n. 5.
    11 - Lesdiguières.