Quod pro summo tuo amore mihi metuisti, Vir Amplissime, id ipsum mihi et peius evenit. Nam et dysenteria perquam periculosa per duos ferme menses laboravi, et ex eo rumore uxor in Zelandia morbum non minus ancipitem, febrem et vehementem et continuam, contraxit; quae res ipsius ad me reditum aliquamdiu impedivit, et me inter desiderium et metum graviter iactavit. Sed coepit Deus his nostris novis calamitatibus mederi: nam uxor vix a febri derelicta, corpore adhuc infirmo, statim iter arripuit et, ut huc venit, tanto mihi solatio fuit, ut ad recuperandas vires plus paucis diebus quam antea perquam multis profecerim. Eadem divina clementia ut te tertiana, morbo non tam periculoso quam graviter molesto liberet, imo iam liberaverit, opto. Uxor, dum in patria fuit, tempus
413
omne trivit visendis amicis et componendis reculis suis, id est naufragii nostri tabulis. Publicas res reliquit eo in statu, in quem eas pridem laeva consilia adduxerunt, exigua spe emendationis, nisi quod ex machina numen affulserit. Omnes, qui iudicio valere creduntur, ita iudicant, circa initia, cum Spinolae exercitus nondum Bredam clausisset, sine sumptu ac periculo potuisse obsidium impediri, quod nunc nisi re in discrimen adducta et immensis impendiis solvi non poterit: si tamen vel sic poterit. Eius autem oppidi iactura non modo amnes et proximas Hollandiae terras excursibus et praedationibus infestas faciet, sed et Bergae minatur. Satis in oppido victus est in menses hibernos et partem veris. Interim speratur posse hosti pabula equorum et alia necessaria deficere. At ille in multum tempus castris suis providit; neque hactenus quiquam commeatus ad ipsum euntis interceptum est, maiore apud ipsum vi equitatus: cui malo cum pridem occursum a nostris oportuisset, nunc remedia ex novis turmarum conscriptionibus quaeri a nostris dicuntur. Multi exspectant, ut Mansfeldius cum toto exercitu, quem in Britannia ad 12 millia, caeterum adiuvante Halberstadiensi2 in Germania, colligit, antequam Palatino3 operam navet, nostris copiis iunctus in aliquam hostilium castrorum partem impetum faciat. Spinola opperiri famem hostium tardum ratus, incipit opera et machinas oppido admovere.Ex Americana navigatione mercatoribus in multos annos nulla commoda sperantur, praeter illud publicum, quod Hispano negotium facessitur. Duae iam classes parantur, simul ad naves quinquaginta partim privatas, partim publicas. Sed timetur ne, antequam eae adveniant urbs S. Salvatoris, ad Sinum Omnium Sanctorum, extrema laboret fame. Parum enim victus naves attulerunt, nec terra quicquam tale subministrat, insessa a feris gentibus, quibus omne incognitum hostile est, nullo Hispani aut Batavi discrimine. De militiae nostrae numeris inquiram sedulo, ne quid per memoriae errorem te fallam. Scribam autem ad te, simul atque certi aliquid comperero. Affinis meus4 recte quidem valet, sed amoribus distentus, ut fieri solet, ad alia negotia fit negligentior. Ego partem alteram eius honorarii, quod mihi in annum 1623 promissum cum aliqua summae prioris decisione fuerat, nondum accepi, per tricas eorum, quibus imperatum erat id pecuniae solvere: cui malo remedia adhuc quaero. In futurum quid sperare debeam, plane ignoro: nisi quod et Cancellarius5 et Campiniacus6 iubent bene sperare; quod in incertis tutissimum est. Sunt alii, qui mihi honestum apud se receptum ostendunt; sed mihi constitutum est Galliam, cuius amicitiam plurimi feci semper, non deserere, nisi prius ita deserar, ut et mihi et aliis omnibus constare possit consilii mei ratio. Tilenus non minus quam ego dysenteria vexatus, adhuc eius reliquiis tenetur. Tibi coniugique ac liberis tuis meliora, imo optima precamur. Lutetiae. 29 Novemb. 1624.