eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    941. [1625] Jan. 23. Aan Willem de Groot1.

    Nullae, Frater charissime, hoc tempore ex Hollandia literae venerunt neque ad nos, neque ad alios, ut solent interdum tempestates impedimento esse quominus ista suo ordine procedant. Ego interim quae didici committere nolui ut vos ignoraretis: sunt enim minime vulgaria. In Valle Telina quod restabat castellum, Morbegnum nomine, in Coeuvrii2 venerat potestatem: et paratus videbatur Comes stabuli3 in Mediolanensem agrum irrumpere. Quod, ut videtur, metuens Hispanus tribus militum millibus insedit Staechadas Insulas: id vetus nomen, nunc Iëres vocantur, quae in Mari Mediterraneo Massiliensi orae obiacent. Guisius4 ei orae praefectus pridem id metuens praesidium maius poposcerat: sed mos huius Aulae differendi minus urgentia locum dedit magno vulneri. Nam illis faucibus tota quodammodo Narbonensis Provincia premitur. Et ecce aliud malum. Subizius5, qui Insulam Ream occupaturus metuebatur, id quidem efficere non potuit, coepit tamen hostilia, captis navibus quas Nivernensis6 in Regis ministerium habebat, et vicis incensis subter castellum, quod Rupellae portui impositum est. Tempus quidem ille captavit suum, sed interim Hispani negotium gerit, qui id unice optat, ut Galli domi negotium habeant. Mansfeldii equitatus paratus est ad iter, et creditur cum caeteris copiis recta ad vos iturus, quia per Atrebatum fines magnum illis periculum esset, omnibus ab hoste provisis quae iter infestum reddant praesidiis, equitatu et inedia. Doubletus7, de cuius errore nuper scripseram, multa ad expeditionem Mansfeldii pertinentia Legato hostili, quem nostrum putabat, patefecisse creditur, et nunc occultare se donec tantae supinitatis veniam impetraverit. Iuvenis ille e Spinolae castris elapsus8 non est, ut scripseram et hic dicebatur, eius filius, sed eum habet patruum. Magna hic emolumenta Regi sperantur ex venatu harpyiarum9. Beaumarchaeus, homo ex loco infimo ad invidendas Principibus opes evectus, citra octo dies absens iudicabitur. Quaestoria eius dignitas licitantibus addicetur, non minus duodecies centenis florenorum millibus. Neque eo minus Rex consequetur ex reditibus quos ipsi Beaumarchaeo fiscus debet; caetera bona quantum allatura sint compendii fisco vix aestimari potest. Haec hic aguntur. Nos de Breda felicia exspectamus. Valeto cum patre, matre, uxore, amicis. 23 Ianuarii 1623.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 768. Ten onrechte daar op 1623 gesteld, zooals blijkt uit de vermelding van het beleg van Breda.
    2 - De markies de Coeuvres.
    3 - Lesdiguières.
    4 - Charles de Lorraine, duc de Guise.
    5 - De hertog van Soubize.
    6 - Charles de Gonzague, duc de Nevers.
    7 - Zie p. 417 n. 6.
    8 - Zie no. 939.
    9 - Zie p. 408 n. 5.