Pariter accipio, mi Frater, literas quas tu paterque 27 Ianuarii et 4 Februarii dedistis. Pro annotatis ad fragmenta Graeca2 et aliis, quae misistis, gratias habeo. Libri mei editio3 duobus iam praelis urgetur, ita ut nonnihil sit spei prodire posse ante Pascha Germanicum, quod toto ferme mense serius est nostro4. Alterum librum5 in patris epistolis memoratum velim ego ex exemplari bene a mendis purgato alicubi in Germania recudi: nam ibi desiderari a multis moneor. Curandum hoc esset per aliquem eorum qui in Holsatia aut alibi sunt. Ego Francofurti novi neminem. Nostra ad Senecam6 exspectabo. Esculenta7 in itinere sunt inter Rotomagum et urbem hanc. Petri nostri corpus affectum est gravius quam pater putet: os enim quoddam loco suo excidit, nec video qui restitui possit. Consulemus tamen peritos et siquid spei supersit scribemus. Magni hic viri affirmant certo scire se Bredam captam non iri. Mansfeldius iam mare transiisse dicitur, quod vos iam rectius scitis. Tributa quae nova indicuntur, gravia sunt et utinam tolerari queant sine commerciorum damno. Rogo quantum potes explores ecqua his Consulibus Amstelodami spes sit de negotio Wilhelmi8 nostri, cui velim optime consultum.
Ut ad Gallica veniam, Comes stabuli9 Taurini est apud Sabaudum; pars copiarum non longe abest Savona, quod oppidum est ditionis Genuensium, belli ut creditur initium futurum. Nam plane illi urbi imminet Allobrox, nec difficilis putatur expugnatio si nostrae copiae maritimae adsint. Marchio Coeuvrius10 capto castello Bormio, nunc ad alterum, quod Clavenna dicitur, cum exercitu profectus est. Subizius vix evasit, navibus suarum aliquot in portu Blavettano relictis, in quibus quod fuerat militum patibulo addictum est. Corpus Protestantium, et speciatim Ecclesia Carentonensis et Montalbana conatus ipsius ut Regno
425
et rebus ipsis Protestantium noxios improbavit voce et scripto11. Cis paucos dies exibit edictum quo Rex plane affirmabit Protestantibus Religionis exercitium et caetera antehac concessa: Subizio et qui eius sectam sequuntur damnato Maiestatis sub poenis congruentibus, ni intra mensem resipiscat. Rotomagi Ambrosius Iesuita captus est ob consilia inita adversus Regem aut Regnum. Quae hic habebamus haec erant. Si quid scitu dignum posthac acciderit, vos monebo. Patri pro cura meorum gratias summas habeo ut et matri. Saluta eos et Losecatium ὑψισνεμέτην12 cum uxore amicosque alios. 14 Februarii 1624.Tuus tui amantissimus Frater
H. Grotius.