eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    950. 1625 Febr. 25. Aan Jan de Groot1.

    Dixeram postremis literis2 mittere me edictum Regis pro subditis Protestantibus et contra Subizium: id tunc absente me male curatum nunc resarcio, simulque indico Subizium in Insula esse Olerone apud Sanctonicum littus. Eo ipsum visurus abiit Mommartinus3 Protestantium delegatus apud Regem, Regis, ut creditur, iussu pacis conditiones ipsi offerens: parique de causa ad Rohanium ivisse creditur Bullionius4, a Comite stabuli5 missus. Ipse Comes stabuli an in fines aut Mediolanensium aut Genuensium transierit, nondum exaudivimus, neque de Clavenna capta nuntius dum advenit, quanquam de successu non dubitatur. Novi iudices aerarii6 nonnullos iam suspendio, sed pictos, affecerunt: et videtur res ad transactionem spectare. De Hogerbetio liberando nihil hic intelligo. De Pontifice Romano nihil tale quale scribis comperi, sed quod comperi scripsi nuper. De Mansfeldii exercitu magna hic sperantur, praesertim quia nostri commeatus creduntur superfuturi, defuturi hostibus clauso Gallico limite. Videtur liber meus7 sub Francofurtensem mercatum exiturus. Festinatur enim tribus praelis, ita ut totos dies in legendis speciminibus teram. Misit ad me hodie Archiepiscopus Normandiae8 opus suum quo ad Romanensem Ecclesiam Regem M. Britanniae invitat. In eo quoque nunc occupor. Da veniam festinanti. Matri, fratri, sorori eorumque coniugibus omnia opto quae optant. XXV Febr. CIƆIƆCXXV. Lutetiae.

    Tuus tibi obedientiss. filius
    H. Grotius.

    Adres: Erntfeste hooggeleerde wyse voorsyenige Heere Mr. Johan de Groot Raedt van Syne Gen. van Hohenloo in 't hoff van Sijn Gen. tot Delff. 6 st.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Friesch Genootschap, Leeuwarden. Gedrukt Epistolae p. 780.
    2 - Zie p. 425 n. 10.
    3 - Esaie du Matz, Sr. de Montmartin, met Etienne Maniald député der Protestanten bij den Koning.
    4 - De hertog van Bouillon.
    5 - Lesdiguières.
    6 - Zie p. 408 n. 5.
    7 - De iure belli ac pacis; zie p. 254 n. 14.
    8 - De aartsbisschop van Rouen, François de Harlay. De titel van het boek is: Francisci Harlaei Apologia Evangelii pro Catholicis ad Iacobum Maioris Britanniae Regem. Lut. Par. 1625.