eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    953. 1625 Maart 14. Aan Willem de Groot1.

    Quam gratum mihi est, mi Frater, quod continuis tuis literis et de tuo in me amore et de rebus patriae nostrae edoceor, tam tristis mihi fuit nuntius de cognatae2 morte, nisi quod hunc luctum mitigavit longa exspectatio. Ego ad maritum eius scribo non tam eius solandi quam doloris cum ipso sociandi causa. Rogo verbis tuis literas meas adiuves. De Seneca3 scio satis te memorem. Osterhoutanum omen4 illud horrorem mihi incutit, eo magis quod omnia ad praelium vergunt. Et hic novos habemus tumultus fratrum Rohanii et Subizii, quorum minor Garunnae ostia classe insidens vectigales habet naves nostratium et aliorum quae vinum, sal et alia hinc petunt. Maior Castrum oppidum fecit suae potestatis; cui nunc et Rupella se sociasse dicitur abrumpente plebe Magnatium imperia; deinde et Monsalbanus. Praetexitur bello causa quod Rupellae castellum obiectum servetur et Monspellerius praesidio teneatur, contra pactorum fidem. Data opera ut auctoribus belli privatim satisfieret: saed res altiores habet radices, nec quisquam ferme dubitat, quin Hispani pecunia alatur haec factio. Rex Britanniae amicissimas literas ad Galliae Regem scripsit opem pollicitus adversus omnes qui arma in ipsum ferrent, qualiscunque illi essent religionis. Incidit tamen controversiae aliquid inter Legatos Britannos et Regis Galliae Ministros, eo quod in secreta pollicitatione5 facta pro Romanensibus Anglis, pro voce ‘favoris’ in instrumento substituta a Gallis fuerat vox ‘libertatis’: atque ita per incuriam signatum instrumentum a Legatis Anglis nullam mutationem suspicantibus - nam ante descriptionem legerant - deinde a Rege Britanniae fiducia sapientiae Legatorum. Pontifex indulgentiam ineundi matrimonii concedere non vult nisi eam in se accipiat Britannus. Quod ille facturus non est qui nullam legem credit obstare huic coniugio. Et Gallorum multi existimant satis honoris habitum Pontifici, quod postulata ab eo venia est, nec ultra rem differendam. De Clavennae oppido capto scripseram. Nunc arx obsidetur, simulque castellum Rivae: et incipit Hispanus in illis partibus ad Lingaviam colligere copias. Comes stabuli6 an in hosticum iam intraverit, adhuc incertum est. Rohaniensis ille motus arduam facit deliberationem, subditisne cedendum potius, an ab Hispano accipienda pax, quam Pontifex commendat. Provide ad eius monita responderunt Galli cupere se pacem, sed per totum orbem Christianum. Pro indiculo7 gratias habeo: velim

    429

    tantundem scire de tempore ante inducias. Iudicia adversus harpyas8 hic adhuc calent. Vale cum optima uxore. Parentes et proximos salutes rogo. Lutetiae 14 Martii 1625.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 780.
    2 - Vermoedelijk Martha van Reigersberch, de zuster van Maria, gehuwd met den burgemeester van Veere, Mr. Jacob Campe; zie Brieven van Maria van Reigersberch, ed. Rogge p. 3 n. 2.
    3 - Zie p. 410 n. 2.
    4 - Aitzema V p. 1056 (ed. 1657).
    5 - In het huwelijkscontract van den Prins van Wales met Henriëtte Marie.
    6 - Lesdiguières.
    7 - Zie p. 420 n. 7.
    8 - Zie p. 408 n. 5.