Vir amplissime.
En responsum meum ad defensionem Cameronis2 et cum eo supplicem epistolam ut si quid abs rebus tuis seriis ac gravibus otii tibi superest, istud legere non dedigneris. Fiducia benevolentiae erga me tuae facit ut hoc rogare et sperare ab A.T. audeam, etsi prolixum et maculis ac lituris hic illic deforme sit. Crevit sub manu labor et secundae curae, si non meliores, attamen auctiores ex nano pumilo ingentem librum fecerunt. Et haec tot liturarum caussa fuit; accessit chartae vitium quod scripturam non parum dehonestavit; ut secundo laborem describendi sumerem non potui a me impetrare. Similitudo mater est fastidii, et nova scriptio novas curas, ut clavus clavum trudit, et quod vitium meum est, postremae curae semper fere mihi videntur meliores, praesertim in argumento, in quo limae labor requiritur. Itaque a nova descriptione novas lituras metuebam. Amanuensem si pecunia redimere ex animi mei sententia potuissem, nitidum et bene tersum scriptum obtulissem A.T. Sed quia eius potiundi spes nulla hic fuit, suscipiendus mihi fuit descriptionis labor, qui hic illic infoeliciter mihi cessit. Ignosces spero pro tua aequitate et malae scriptionis taedium frustratae intentionis cogitatione dilues. In respondendo secutus sum rationem scribendi, quae Cameroni placuit, et ubique vestigia eius pressi; quae caussa fuit ut non raro idem fuerit dicendum sed alia et alia semper occasione, quae novam aliquam lucem requirere videbatur. Nihil sciens prudens praetermisi in quo momenti aliquid esse credidi. Tuum est, Vir Amplissime, iudicare an rem acu tetigero et adversario meo ac caussae satisfecisse videri debeam. Quicquid iudicaveris id oraculi mihi instar erit: scio enim te et veritati et mihi adeo impense favere ut non sis iudicaturus nisi ex vero. Ea magnitudo animi et te decet et nulli non cordato homini non debet non esse gratissima. Ab ea itaque exspectabo liberrimam censuram et non asteriscos tantum sed et obelos et verua, quae quanto erunt plura, tanto erunt mihi gratiora. Scio enim non deesse multa obelis digna et quae praeter te nemo videat accuratius et iudicet candidius. Unum tantum hic ex te quaerere libet quod nonnihil me angit. An existimes in Symbolo Concilii Nicaeni, cum dicitur ‘Eos, qui dicunt filium Dei ex alia essentia vel substantia esse, aut creatum aut convertibilem, hos tales anathematizat Catholica et Apostolica
430
Ecclesia’, vocem ‘convertibilem’ significare, filium Dei capacem virtutis et vitii - id enim in Sozomeno, Socrate et Theodoreto, Arrium asseruisse reperio - an aliud quid? Non possum mihi persuadere vocem istam ei fini Symbolo additam esse, propterea quod inter ipsos Catholicos reperiantur, qui idem illud asseruerunt hodieque asserunt, quos tamen eapropter huius Concilii authoritate premi nuspiam observo. Sed ego hac de re iudicium tuum cognoscere aveo. Non enim libenter isto argumento in speciem gravi premerer, non quod ei magnum pondus inesse credam, sed quod istis argumentis foelicius hodie apud populum pugnetur quam iustis rationibus. Nemo tamen, quod sciam, hoc argumentum unquam movit: ego et D. Uytenbogardus an id nobis opponi non posset aliquando contulimus. Restant adhuc 3 capita nondum descripta. Ea, si haec non omnino displicuerint, submittam. Haec praemittere malui, ut fidem diligentiae meae facerem et spem atque expectationem vestram diutius non frustrarer.Novarum rerum hic nihil est. Magni hi apparatus bellici quem successum sint habituri dies docebit. Magna utrimque molimina audiuntur et animi ex utraque parte obfirmati, seu certare manu, seu certae occumbere morti3. Naves quae hic arresto detinebantur, hesterna iterum die solutae sunt. Ecclesiae nostrae vivunt vigentque, neque tamen afflictiones cessant. Benedictus sit Dominus Iesus qui eis adspirat animum et vires. Professores Theologiae dicuntur sub praelo habere Confessionis nostrae examen4. Id novae scriptioni ansam dabit. Ita labor ex labore nascitur, nec erit finis, nisi cum Deo sic videbitur, qui saepe in propinquo est cum longe abesse videtur. Eum supplex rogo ut A.T. diu incolumen et melioribus temporibus reservet, et interim benedictionibus omnibus suis magis magisque cumulet multorum bono. Idem benefaciat dilectae coniugi et familiae tuae. Salutant A.T. qui hic apud nos sunt; et ut A.T. salutarem officiosissime petierunt a me obnixe per epistolas D. Niellius et D. Cupus5, de tua salute non minus quam de propria sua soliciti, et animis erecti atque infracti in carcere licet admodum stricto.
Mart. 19. 1625. Rhotomagi.
T.A. devotissimus
S. Episcopius.
Adres: Amplissimo prudentissimo consultissimoque viro D. Hugoni Grotio Parisiis.
In dorso schreef Grotius: 19 Mart. 1625. Episcopius.