Semper mihi quidem gratae sunt tuae literae, Frater dulcissime, sed his praecipue tam periculosis publico temporibus quam saepissime de iis quae geruntur a te edoceri gestio, rogoque ne operae parcas. Gallicae res bene procedunt: nam Comes stabuli2 cum Sabaudo imminet Genuae obsidio. Clavennae arx capta est: nec quicquam in Rhetia restat praeter Rivam, quam magno praesidio munivit Hispanus. Exspectatur hic Cardinalis Barbarinus3, Pontificis proximus, Regi pacem commendaturus: quod sane sacerdotem decet. Utinam pax fiat ubique per Orbem Christianum, et nos tuta libertate fruamur. Subizius mari terraque praedatur. Graswinckelius noster non longe Burdegala iter faciens ab eius militibus captus est, equo et pecunia quam habebat mulctatus, sed sine lytro dimissus. Vocat se Subizius Ducem copiarum in Xantonico, Pictonico, Andegavensi agro, Brittannia Armorica, Normannia, insulis adiacentibus, et Praefectum maris ad dictas oras, bono Regis et Ecclesiarum Reformatarum Franciae et Principatus Bearnensis.
Senecam4 recuperare si non potes, fac, si potes, ut enotes quae margini sunt
433
allita. Quod nostri a Mansfeldiano milite sibi cavent, non frustra est. Breda omnium iudicia suspendit; ego sperem aliam urbem plus valentem capi posse, dum illa obsidetur. Dunquercanorum miror audaciam. Liber noster quem edimus sic inscriptus est: ‘Hugonis Grotii de Iure belli et pacis Libri tres, in quibus ius naturae et gentium et iuris publici praecipua explicantur’; dedicatus est Regi. Restant adhuc indices aliquot, sine quibus tamen liber iam ad mercatum Francofurtensem missus est, sed et pagellas quasdam mendosiores iubebo recudi5, tum compactos offeram Magnatibus: quosdam et ad vos mittam. Aliud nihil habeo. Parentes et tuam et amicos salutes rogo. 28 Martii 1624.Tuus tui amantissimus Frater
H. Grotius.