Hugoni Grotio.
Clariss. ac Celeberrime Groti. Quam omnes homines cordati, quorum mens non fuit turbida nebula partium, tecum in luctu fuerint - tantum non mutata veste, ut fiebat per L. Ninnii tribuni plebis rogationem, ab urbe Romana, ob
435
calamitatem Ciceronis2 - dum quasi in caput tuum conspirarunt infortunia atque infelicitas temporum, aestimare non est difficile; quam vicissim iisdem gratum sit et pro animi sententia accidat, quod tam ingeniose et feliciter fide et prudentia coniugis ex erebo velut malorum ereptus et in dias libertatis auras spemque meliorum rerum et gratioris fortunae restitutus sis, consideratu quoque non est difficilius. Certe ut de me profitear, fuit mens mea ob vicissitudinem rerum tuarum, in tam pugnantes exitus procedentem, contrariis quoque affectibus repletus. Dum saevo te fortuna oculo aspexit, saevum id animo meo vehementer fuit; dum rursus vultu veloque mutato, benigniore te lumine est intuita, commemorare omitto quanto id me gaudio perfuderit. Atque equidem insolens esset atque inconcinnum, ni ita in diversos motus tecum fuissem distractus: exhibita mihi non semel tua humanitas et amica in me commonstrata benevolentia id a me exegerunt, et merito mihi imperarunt. Ex quo vero libertati te redditum liberior quoque facultas literis saltem conveniendi fuit data, saepenumero me animus incitavit ad te scribere, tibi ob mutatam tuam in melius conditionem congratulari, officia mea, si qua esse possunt, tibi deferre, atque ita quantum quidem a me fieri posset, amici partes explere: sed nescio quo culpam conferam id hactenua non esse factum: si desidiae aut negligentiae me vincula retinerunt, ecce iam ea disrumpo et quod saepius antehac volui ac diu debui, in praesens exolvo. Cui quidem faciendo alia insuper est causa, et, ut ego quidem iudico, gravissima, ac, si quae in terris alia, momenti ac ponderis maximi. Etenim quisnam erit capitis tam insani, qui non summi momenti reputet, si qua via aut ratio posset ostendi, qua hostilitas atque inimicitiae tam ardentes, tam noxiae, tam sanguinolentae, perniciosae et minime Christianae, quales sunt inter nominis Christiani homines, possent tolli atque deleri? atque in locum eorum, reiectis infernalibus armis, extinctis furiosis ac rabidis dissidiis, succedere fraterna concordia, et pax illa tantopere a Domino Iesu veluti testamento discipulis suis e terris iter parante commendata, veluti amica tessera, qua suam genuinam progeniem possint dignosci? Cuius quidem rei utilitatem ac necessitatem prolixius velle explicare, nec huius est loci, nec apud te, cui isthaec satis superque nota sunt, quicquam attinet. Huic vero viae sternendae atque commonstrandae a me desudatum fuit ab annis iam plurimis: quotiesque animus vacuus fuit ab aliarum curarum molestiarumque interturbaminibus, omnes animi studiique mei nervos eo intendi - rei quippe summam necessitatem pensitans - ut examinarem, inquirerem, perpenderem num solidi aliquid in omni Theologia posset inveniri. quo funesta illa de Religione discordia subverti, et salutaris illa ac caelestis plane concordia et pax inter Christianos quiret constabiliri. De quo meo labore ac studio syncera atque integra conscientia - Deum ϰαρδιογνώστην testor - impenso hoc citra iactationem possum asserere, ita me sub manu atque in opere occupatum divinam benedictionem atque auxilium percepisse, ut nec infeliciter, nec animo vacillante, nec cum tergiversatione negotium successerit. Scis me specimina aliquando eius tibi rudia quaedam, et inchoata potius quam perfecta communicasse3, placita tibi fuisse: hortatum te me fuisse et non indiligenter meminisse, ut in instituto pergerem, et ad umbilicum perducerem. Nunc hoc possum dicere me, Dei beneficio, praecipuum totius rei absolvisse, et concinnatum apud me morari: id est, me id absol-436
visse, in quo cardo totius rei vertitur, meque illa fundamenta iecisse, super quibus tota concordiae inter dissidentes componendae ratio potest aedificari. Sunt vero ea ita comparata, ut sint veluti norma quaedam et lapis Lydius, ad quae singulae controversiae, quae inter dissidentes Christianos sunt, libratae atque examinatae dilucidissime apparebunt non esse tales, ut concordiam et fraternitatem possint recte, aut debeant merito prohiberi: praesertim inter Romanos, Reformatos et Augustanos. Eius, inquam, ostendendi tam firma et evidentia inveni atque coagmentavi probamina, ut iis contradicere aut repugnare non possit, nisi qui de industria velit esse pertinax atque pervicax. Sed vere mihi hoc opus, hic labor fuit: de quo et hoc possum dicere, fuisse eius dumtaxat umbram quandam, quod tibi aliquando a me est ostensum. Restat solummodo, opere primario et maximo operosissimoque exacto, devenire ad singulas quasque controversias, circa quas inter tres illas modo nominatas partes dissidetur: ut nempe singulatim ac seorsim de unaquaque demonstretur, non esse quicquam causae, cur non pax et concordia coalescat. Excipio hic omnes Contra-Trinitarios et veram Filii aut Spir. S. Deitatem negantes: cum quibus veris Christianis nulla potest esse in re Religionis concordia etiam iuxta meamet axiomata. Hoc vero singulare examen tam est vasti atque immensi laboris, ut licet in eo concinnando minus mentem laborare necesse sit quam in generalibus illis gnomonibus et criteriis inveniendis, tamen et plus temporis requirat, et maiores corporis manuumque defatigationes. Quo etiam ex parte fit, ut ab eo conficiendo hactenus sim deterritus: praesertim perpendens omnem hunc laborem aut Ecclesiae fore inutilem, si non divulgetur et publicus fiat, aut mihi periculosum et noxium, si divulgetur. Scimus enim qualia nostra tempora ferant ingenia: tenacissima scilicet semel imbutae opinionis, et honorem existimationemque sui maxime ambientia, adeo ut malint misceri omnia inque chaos quoddam retro sublapsa referri4, quam existimationem iudicii et perspicatiae perdere, vel confessionem vel minimi erroris proferre, turbisque malint Ecclesiam ire pessum, quam meliora monstrantibus cedere. Praeterquam quod nonnulli etiam, errorum demonstratione facta, metuant rei culinariae. Ad haec ea multorum est indoles, ut, ne videantur non recte in omnibus sapuisse, eum haereseos criminentur, qui aliquid velit ostendere, quod non quadret receptae suae opinioni, nec cessent efficere, ut igne atque aqua, imo et aëre, ostendenti interdicatur. Haec ne mihi pro industria et impenso hoc meo labore contingant, remedium potest inveniri: quo nempe et ego sine meo periculo institutum meum perficiam ac publicum faciam, et id fieri cum Ecclesiae utilitate possit: si nimirum Rex aliquis aut Princeps summae authoritatis ac nominis reperiri posset, cui recte rei huius utilitatis cognitio posset atque agnitio inculcari. Namque ille tueri me contra violentiam ac malevolentiam posset, ac medium esse - vacuus scilicet ac liber a spe, metu, ambitione - quo res bene succedat. Modi etiam, quo facilius optatus successus acquiri possit, ratio mihi excogitata atque in promptu est. Diu animo mecum multumque volutavi, quis rei huic Princeps maxime idoneus esse queat. Occurrit aliquando defunctus nuper Rex Britanniae. Atque id, quia ad pacem, simul politicam atque Ecclesiasticam, maxime eius genius videbatur propendere. Qua quoque de caussa non semel est obversatus, veluti utilissimum organum ad grande hoc opus Henricus ille Magnus, Galliarum Rex. Sed his nobis sublatis, nullus iam magis potest esse idoneus Rege vestro Ludovico:437
qui, uti nomine Iusti merito est exornatus, ita non dubium est, quin in isthoc tituli illius partes velit imprimis explere, quod organon esse quam maxime desideret removendae ex orbe Christiano summae iniustitiae, qua homines professionis Christianae, et revera in Religione fratres, se ex vaecordi errore, sine iusta causa, per summam iniuriam mutuo odio habent, persequuntur, mordent, discerpunt, perdunt; et restaurare cupiat illam inter omnes iustitiae species primariam, quae Familiae Christi restituat eam concordiam, quae omni iure in ea debet obtinere, quo tum priscum Galliarum Regum epitheton Christianissimi novo iure in se renovaret confirmaretque: utpote factum procurans sub sole omnium Christianissimum. Praeterea tanto melius istud per Regem hunc obtineri posse iudico, quod certum sit multos magnos ac praeclaros, summaeque authoritatis atque ingenii viros rem hanc unice optare: qui Regi consultores, et nobis adminiculatores, non detrectabunt rem hanc sanctam promovere. Ac nunquid in universum videmus praesens hoc saeculum huc reservatum, ut multi passim egregii viri incipiant animadvertere, debere hoc Ecclesiasticum dissidium cessare, et pacis aliquam rationem inire? Amor ipse discordiae hic incipit de suis viribus amittere. Proximum elapsum saeculum commovit concitavitque hominum animos ut hiulcissimum vulnus Ecclesiae inflictum sit: fateor, non absque divina providentia, ad evellendum ex ea quam plurima infernalis satoris zizania; at saeculum hoc praesens animos rursus praeparare videtur, - lolio nunc lappaque exstirpatis non parum - ut iterum adduci et in unum debere coire animadvertant; talium pectorum tanto feracior est Gallia, quanto in ea sagaciora sunt sapientioraque capita. Adeo ut spes magna sit, non sine fructu aut infeliciter operam hanc impensum iri. Certe conscientia mea me urget atque impellit, ne, quum manifesta haec lux animo meo - et quidem non sine numine - oborta sit, eam audeam obtectam relinquere. Tu porro is eris, cui ante omnes alios commendatum istud commonstratumque cupio. Nam quantum tu rei huius successum in votis habeas, nec tibi nec mihi incognitum. Tum vero nullus mihi notus, qui eius apud Regem possit esse proxenetes, nullus qui possit esse melius, tum per temet, tum per alios magnos homines, rei huic sacrae tum idoneos, tum haut difficulter in eo te adiuturos.Macte igitur hoc animo et hac pietate! Esdram te reparationi huic Hierosolymorum praebe. Audentes in pulcris et piis, non tam fortuna. quam fortunae magister et moderator iuvat5. Non dubito quin si, quae parata habeo videres, plus de eis iudicares, quam de non visis existimare potes: quod dictum velim per libertatem eius, quae inter nos fuit familiaritatis, non per iactantiam. Erit quoque tibi non indecorum, adiutorem te hic et quasi patronum in re tam laudabili fuisse. Itaque quantum confido te sanctum hoc opus laudare et optare, tantum quoque te huc collaturum operae sedulae spero; quod quidem unice tibi commendatum relinquo, ut et istud, ut omnia communices quibus communicanda putes, suppresso meo nomine, et ipsi Regi quidem, donec videas rem totam cum eo transactam: eaque transacta, me inconsulto, nulli alii praeter Regem illud notum facias. Quid vero de eo aut egeris, aut agere velis, mihi propere notum ut facias etiam atque etiam rogo; sin vero agere aliquid tibi animus aut sit aut non sit, iterum obtestor nostram amicitiam, tuamque fidem in nomine Christi, ne nomen meum institutumve palam facias: ne sine fructu mihi odium atque inimici-
438
tiae conflentur. Quodsi vero Regi placitum fuerit huc operam meam impendere, placeat ei me praebito salvo suo conductu evocare; veniam, atque ita rem inchoabimus, ut Rex deligat constituatque aliquos viros doctos et pacis amantes - inter quos te et optarem, et, ut sis, confici posse per ipsum te commode satis putem - quibus totum meum consilium aperiam, et quae ad id fundamenta substruxerim ostendam, deque spe successus opinari ac iudicare permittam. Vale vir praestantissime. Deus Opt. Max. diu te incolumen servet et te rebus summis idoneum faciat. Dordrechti.Additum post subscriptionem in epistola missa:
Addo superioribus quod consilio committam arbitratuique tuo, si communicanda haec cum Rege putes: inconsultum si iudicas, ne fiat, et sententiae tuae mihi rationes perscribere tibi placeat atque omnino consilium tuum, quid de toto negotio agendum putes. Sin consultum putes, istud quoque in pactis ponatur ut mihi prospici possit liberalitate Regis de stipendio annuo, quo non modo vacare rei tantae perficiendae queam, sed animus quoque alacrior ad id erectiorque reddatur. Praemia certe quosvis ad pulcra non modo alliciunt, sed instigant: neglectus vero et labores aliorum non aestimare supinos reddit et tardos ad res praeclaras agendas. Hisce igitur omnibus propositis conditionibus si transigatur, et si cum tali transactione evocar, in nomine Domini rem diu meditatam et optatam auspicabor.