Quas 17 et 24 die huius mensis2 ad me dedisti literas, mi Frater, ad eas una opera respondeo. Literas has inclusas3 obsignes et recte cures velim et ex consilio Melissaei4. Iam rumor hic vagatur de delato imperio militari5. Fac me saepe de his quae geruntur certiorem: inter caetera qualis sit Sellingerus6, Ogleii7 affinis, qui successor destinatur Carletonio et quando is abiturus. Mylius quid agat, quem officiose meo nomine salutari pervelim? Ecquae conditiones adiectae sunt iuramento Principis Henrici? De successore Wilhelmi8 nostri quod sollicitus est Pater gratias ipsi ago; cogitabimus, nam noster nondum abiit. De rebus vestris ita mihi videtur, plus spei esse in obsidenda Silva Ducis quam ad Bredam obsidio eximendam. Sed viderint quorum haec res in manu est. De libris ad usum forensem inquiram: etiam de musquettis. Nondum reperi qui ista negotia tractant. Subizius adhuc in Insula Olerone est et eam munit. Dicitur classis nostra hanc primum operam Regi navatura. Disceptatum audio inter Ministros Regis et Legatum nostrum, eam ob rem quod Gallos centuriones navibus imponi Rex vellet; quod nostri excusabant ob rituum disparitatem et alia. Sed puto parendum fore. Interim creditur nunc obsideri Genua, oppidum ad sui tutelam invalidum, quippe monti
439
obnoxium. Sed dicitur a Roma venire Legatus9 pacem commendaturus. In Rhetis Riva restat praesidio satis gravi Hispanorum insessa. De Dano et Sueone dubito verumne sit quod nuntias10. Rogo, ut inquiras. Kesselio11 gratulor dignitatem. Wassenarii12 tomum sextum habeo. Septimum, si vis, exspectabo. De nuptiis P. Henrici13 siquid accidat rogo me moneas, et siquid praeterea dignum scitu. De Blauhulchio14 restituto intellexi. Omen inest. Valete et saepe scribite. Lutetiae 4 Aprilis 1625.Christianus15 noster missam adiit et Hottomanni filius16 qui Regis sororem17 linguam Anglicam docebat. Pater ipse mihi videtur nutare. Rogo de literis nemo quicquam sciat praeter Melissaeum18.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.