eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    984. 1625 Mei 30. Aan Willem de Groot1.

    Quod te oravi, Frater optime, idem et Reigersbergium oravi, ut iunctis consiliis conaremini sublevare rem nostram. Qua tu in me sis fide atque animo, satis mihi constat: neque possum gratias satis magnas agere pro tanta mei rerumque mearum cura. Deus reddat. Spero illum quoque meis precibus hoc daturum ut concordia inter vos constet, quod maxime cupio atque exopto. Optandum

    454

    esset ut novo Duci faventiorem se praeberet fortuna, quo magis sufficiat constituendae Reipublicae. De Losecatio quod scribis solatur me. En iterum literas quas ille curet2: atque utinam tuto recta ad castra posthac possem mittere quo recentiores adveniant. Pro Hogerbetii libertate sollicitus sum, et ipsius senis optimi causa et nostra: est enim res ad exemplum pertinens. Basium3 salutes rogo. Curatum est quod iusserat. Est iterum apud nos Graswinckelius, et scribit ipse. Ad Genuae obsidium parantur omnia. De pace Subizii spes est. Riva siti premitur. Vale cum parentibus et boni consule quod toties tibi molestus esse cogor. Vides literas solita via curandas. 30 Maii 1625.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 782.
    2 - Zie p. 453 n. 3.
    3 - Zie p. 239 n. 1.