eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    456

    989. 1625 Juli 4. Aan Willem de Groot1.

    Novi, mi Frater, nihil hic habemus. Nam et Riva adhuc obsidetur, nec multum promotum est ad Savonam. Etiam de pace interna externaque incerta adhuc omnia. Omnium oppidorum, quae Protestantes adhuc tenent, Legati sunt in Aula, inter quos Mileterius2. Poemata, quae hic feci, coepi colligere. Si facienda est editio3, velim fieri sine mea auctoritate: quia in hoc rerum mearum incerto non amo quenquam offendere. Sunt autem in ante editis multa, quae calorem partium praeferunt. Libri mei de iure belli ac pacis exemplaria prima occasione ad te mittam, ut des Mairio4 et, si is quoque velit, Iansonio5 qui Amstelodami est. Pretium dixeram scutati. Sed puto augeri posse decem amplius solidis quos stufros dicimus: nam hoc in Hollandia eos aestimavimus. Buonus quoque intendit pretium. Ad affinem nunc nihil, deest enim materia. Nec ille inutilibus verbis onerandus est. Mylii causa faciam quicquid meae erit opis6. Nautam illum nondum vidi. De Seneca7 et Lucano8 cogitabo. Nescio ex quo didicit Salmasius Heinsium in negotiis publicis perpetuo occupari. Galliae Architalassus cum nostrorum navibus Rupellam versus it. Angli octo suas in bellum Ligusticum promittunt, in civile bellum negant. Espernonius9 circa Montem Albanum vasta facit omnia: quae eo pertinent ut ad aequiores conditiones redigantur hi qui Rohanii et Subizii partes sequuntur. Gondomarius10 ab Hispania Legatus iam hinc discessum moliri dicitur. Vale, mi Frater, et meo uxorisque nomine saluta parentes et alios qui nostri cura tanguntur. Lutetiae 4 Iulii 1625.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 783.
    2 - Zie p. 125 n. 2.
    3 - Zie p. 455 n. 5.
    4 - Zie p. 453 n. 8.
    5 - De Amsterdamsche uitgever Joh. Jansonius, die o.a. in 1632 De iure belli ac pacis zonder voorkennis van Grotius uitgaf. Zie Rogge 15.
    6 - De zoon van Corn. van der Mijle, Adriaan, kwam naar Parijs; zie p. 449 n. 4 en 460 n. 1.
    7 - Zie p. 432 n. 6.
    8 - Zie p. 455 n. 13.
    9 - Jean Louis de Nogaret de la Vallette, hertog van Epernon; zie p. 326 n. 2.
    10 - Zie p. 455 n. 15.