Gratae fuerunt, mi Frater, ut solent semper tum tuae, tum patris literae. Mallem in curandis literis usus esses consilio Melissaei2. Nam et prudentia et auctoritate valet, nec quicquam facile sine ipso confieri poterit: quare et valetudinem ipsi et gratiam apud Principem opto ex animo. Ego multum vereor ne Principi hoc tempore minus grata sit toties repetita scriptio,
Et nomen subeam quod dicitur officiperda3.De Pisoniano negotio4 transacto gaudeo, gratiasque tibi habeo. Miropianum5 commendo. Chartae de quibus scribis penes me non sunt. Hautainius6 cum sua classe ivit Rupellam pugnaturus in Subizium, ni pax ante coeat, ad quam impetrandam viginti ferme legati fratrum Rohaniorum et civitatum ad Aulam sunt. Interim ad Montem Albanum et Nemausum Espernonius7 et Theminius8 omnia vasta faciunt, etiam stirpitus excisis vitibus atque arboribus, exaratisque pascuis. Pontificius Legatus9 adhuc in spe est conficiendae pacis Italicae. Gondomarius10 Hispani Legatus totum hoc negotium silentio praeteriit, quasi salutandi Regis causa tantum venisset. Collocutus tamen est cum Legato Pontificio, et Reginae matri dixit ipsius esse ut iure matris Regibus tot et
459
Saubaudiae Duci, tanquam suae familiae filiis, imperet quod opus factu iudicet: Regem suum ita amantem esse Regis Francorum affinis sui, ut ipsius causa quidvis facturus sit, sive pacem, sive bellum velit. In Italia urbs Aqui recepta est a Gonsalvo Cordua11, qui nunc armis praeest non tanquam Hispanicis, sed tanquam Imperatoriis. Id enim nomen praefertur. Exemplaria de Iure belli ac pacis pro te ac patre pertulit Geldorpius12, qui Amstelodamum detulit; unde iam ad vos, spero, pervenerint. In Zelandiam iampridem misi aliqua, quae librarii postulabant. Quod si vestrates postulassent habuissent et ipsi, attamen constitui satis multa brevi in Hollandiam transmittere, simul nactus ero qui perferat. Notas meas ad Senecam Farnabius13 legit et ubi visum sublegit. Nunc ego videbor me ipsius plumis ornare. Rogo intelligas an verum sit quod dicit Scriverius, propediem a se novam parari editionem, an more suo promittat tantum: quod si sit, rectius faciam si hic notas meas edam cum versione Phoenissarum14.Vale mi Frater. Parentes et proximos saluta quaeso. Losecatium commendaveram nuper fratri Magni15 eius qui obiit, quique liberorum fratris tutor aut curator est, ut quae munera Bergambacti obeunda ab ipsis pendent, illi committantur. Quod sibi curae fore spopondit. Sed quia diutius hic moratur quam putaveram, puto de illis muneribus actum iam aliquid. Valete. Lutetiae 18 Iulii 1625.
Firantio16 gratulor dignitatem. Quo loco sint res Wilhelmi17 nostri et speratae18 ipsius scire avemus.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.