Ita de me mereris, frater optime, nec aliis minus nominibus amande, quam quod frater es, ut, quod tibi placeat, idem ego debeam velle. Ea fide ac diligentia mea negotia curas, ut desideriis tuis omnia mea negotia debeam praevertere. Quare, quamquam aliud agere inceperam, tamen, monente te, Lucanum iterum in manus sumsi, et quaedam olim a me omissa annotavi, quaedam notata olim novis argumentis confirmavi. Quo autem gratior tibi sit opera, scies eam constare ex contributione eorum, quos hic nostri amicissimos habemus. Nam primum ex bibliotheca regia vir in tanta librorum copia vivere dignissimus, Nicolaus Rigaltius, utendos nobis dedit manuscriptos duos2, antiquiorem alterum, alterum manu recentiore. Sed et nobilissimus iuvenis Franciscus Thuanus3, qui iuris et fori exactissimam cognitionem, id est, avitas laudes, ad tot paternas feliciter adiungit, ex sua illa locupletissima penu librum nobis commodavit, item manu exaratum; alium quoque non minus veterem nunquam satis laudati fratres Puteani4. Itaque cum haec nostra leges, crede te tot doctissimorum virorum beneficiis frui. Lutetiae Kal. Augusti CIƆIƆCXXV.
In librum I. 125. Nec quenquam iam ferre potest, Caesarve priorem, Pompeiusve parem. Sequitur Florus5: ‘Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem’. Aequior Pompeio Dion6. πομπήιος μὲν οὐδενὸς ἀνϑρώπων δεύτερος, Καῖσαρ δὲ ϰαὶ πρῶτος πάντων εἶναι ἐπεϑύμει. 231. Animinum ut ignes. ita olim coniecimus. Nunc id durius videtur, et scriptum potius a Lucano:
Vicinumque minax invadit Ariminon: ignes Solis lucifero fugiebant astra relicto.Nam sic et in secundo7 pro Auximum Graeca terminatione Auximon posuit, quia versus aliter eam vocem non recipiebat. Interiecerunt copulam quibus inusitata haec desinentia displicebat. 349. nec numina desunt. ‘deerunt’ habet Ms. Puteanorum, quod haud dubie rectius. Est enim sperantis. 404. limite Varus. Lectionen hanc ex coniectura sola a nobis positam confirmat item Ms. P. qui diserte sic habet. 436. Pictones. Quinque hos versus manuscripti antiqui omnes non habent. Itaque omnino adducor ut adiectitios credam. 445. Hesus. ‘Esus’ habent manuscripti, quomodo hoc nomen et apud Lactantium legitur. 567. Sanguinei. Nostrum hoc ex coniectura probant manuscripti Thuani et Regiorum unus. 600. revocant. Mss. quidam ‘referunt’, non male. 602. epulis festis. Ita ut emendavimus habet Ms. P. 681. quae tela manusque. Praeferam ex Ms. P.
Quis furor hic, o Phoebe, doce, quae tela manusque Romanae miscent acies, bellumque sine hoste est.464
695. lasso, sic ut posuimus habent Mss. P. et T.
In librum II. 71. Stagna avidi texer soli: ‘uvidi’ Ms. P. unde promtum emendare: ‘Stagna udi texeri soli’, nec dubitem quin ita legendum sit. 86 ab ira. Malem sic legere:
non ille favore Numinis, ingenti Superum protectus at ira, Vir ferus etc.Melius enim sic cohaeret sensus. 121. Discessisse manus. Sic eadem vox infra libro III8 usurpatur: ‘Discessit medium tam vastos pectus ad ictus’. Et confirmat hanc emendationem nostram Ms. P. 126. Te quoque neglectum violatae Scaevola dextrae. Lege ‘violentae’ et interpretare occisum a satellitibus Marii Scaevolam, eo quod illi manum osculandam non dedisset, quod signum erat morti addicentis. Supra9
[Lib. V]. 459. Palaestinas uncis confixit arenas. Quid Palaestina cum iis, qui ex Italia in Epirum navigent? Lege, quanquam nihil iuvantibus manuscriptis, ‘Apamestinas’. Nam Apameste est in prominente parte Italiae, qua ad Epirum accedit, contra Apsum flumen. Vide Plinium et Ptolemaeum. 474. mortemque nepotis. ‘nepotum’ Ms. P. 487. venire, Te Caesar, non ire, iubet. Venitur ad amicos, itur ad hostes, aut in vacua. 647. Non valet in fluctus. Probat hanc distinctionem Ms. T. Etiam in aliis eadem distinctio sed pro ‘fluctus’ est ‘fluctum’. 720. nudas Aquilonibus undas. Imo Nymphaeum ab Austro non est tutum. Nec magis illud verum quod sequitur: Succedens Boreae iam portum fecerat Auster. Imo succedens Austro Africus Nymphaeum fecerat portum, id est tutum a ventorum iniuria. Omnino aut quos nos habemus Caesaris Commentarios non legit Lucanus, aut non intellexit. 772. cum facias etiam nunc vota, perisse Ut nolim servire malis. Aliter haec distinguenda, hunc in modum:
secura videtur Sors tibi, cum facias etiam nunc vota perisse? Ut nolim servire malis, sed morte parata Te sequar ad Manes, feriat dum moesta remotas Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes. Adde quod assuescis fatis, etc.Dixerat Pompeius10:
Tutior interea populis et tutior omni Rege lateRegerit Cornelia quomodo fieri possit ....11 sit cum Pompeius ipse eo loco se positum sentiat, ut mortuum se quam vivum malit. Nam et hoc dixerat12:
Non nunc vita mihi dulcior, inquit Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunxQuomodo, inquit, ego secura ero, cum tibi mors in voto sit? Deinde fac me satis fortem futuram ut tibi superesse nolim, tamen tamdiu saltem superero donec nuntius cladis ad me advenerit. Iam vero et hoc ipsum metuo, ut satis fortis sim ad mortem capessendam, postquam a te seposita didicero te carere.
465
In librum VI. 17. Ephyreaque moenia. Dyrrachium conditum a Corcyraeis, Corcyra a Corinthiis. Vide Strabonem et Thucydidem. 24. Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor. Ms. P.:
nam clausa profundo Undique et illisum scopulis removentibus aequor.Pro ‘removentibus’ rectius forte ‘revomentibus’ legas. 85. Advectos cum plena ferant praesepia culmos. Sensus forte est, culmorum aridorum satis fuisse in praesepibus, sed ab equis desideratas herbas virides. 126. Quam Minuti castella vocant. Ms. P. et Th. ‘Numici’. 139. iam mundi iura petebant. Mss. omnes ‘patebant’, ut sensus sit: Iam aditus erat ad libertatem. 187. Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem. Vel sola vox ‘frangit’ repetita satis ostendit horum duorum versuum alterum vacare. Ms. Th. ex prima manu versum duntaxat priorem habuit, posteriorem ad marginem asscriptum. Contra in Ms. P. annotatum est priorem versum abundare. Puto hunc locum unum esse ex iis quos in secunda editione, ut fieri solet, mutavit Lucanus, et priorem versum prius scriptum, postea eius loco substitutum alterum, hunc in modum:
Iamque hebes et crasso non asper vulnere mucro Perdidit ensis opus; frangit sine vulnere membra.Est enim hoc argutius.
205. Par pelagi monstris. Et hoc quoque libri nonnulli agnoscunt. At Ms. P. sic habet:
in quem cadat, eligit hostem Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis etc.quod et ipsum puto esse ex secunda et meliore Lucani editione. Neque immerito repudiavit illud de pelagi monstris ut alienum ab hoc loco. 262. Infelix quanta dominum virtute parasti. Dion.13 πολλὴν σπουδὴν ὥσπερ ποτὲ ὑπὲρ τῆς σϕετέρας ἐλευϑερίας, οὕτω τοτὲ ὑπὲρ τῆς τῶν Ρωμαίων δουλείας ποιούμενοι. 346. Dant aditus pelago. Imo ‘pelagi’, ut habet Ms. P. et R.A. Maris aditus erant interclusi. 356. veteres ubi fabula Thebas Monstrat Echionias. Hoc vult Thebas Phthioticas dictas a Thebis Boeoticis ex eo quod Agaue ibi exsilii sui sedem invenisset. 361. Aeas. Variant Mss. Sed veram hanc esse lectionem docent Strabo et Plinius. 383. Baebycio. Rescribe ‘Bebrycio’ cum Mss. 402. Itonus. Ms. R.A. et T. ‘Ionus’. Alius ‘Hyonas’. Nomen hoc alibi adhuc quaero. 505. Cantu deprensa. Poenitet me mutasse quod ante legebatur ‘depressa’, quomodo habent optimi Mss., id est vi quadam deducta ex coelo. 556. Nec refugit caedes. Hic versus cum sequente deest in Ms. P. Forte et hoc ex emendatione Lucani aut Argentariae Pollae. 655. vultusque operitur crine soluto. Mss. P. et T. ‘vultusque aperitur crine remoto’. Hactenus velaverat vultum crine. Nunc eum nudat, quo sit terribilior. Nam sequitur: ‘Et coma vipereis substringitur horrida nodis’. 663. si me praesente videri. ‘Me praestante’ rescriptum erat in Ms. T. quod probo. 691. illisae cautibus undae. Hanc lectionem nostram probant Msti. omnes. 717. noti modo militis umbra. Mss. P. et Th. et R.A. ‘nostri modo militis umbra’. Recte. 724. cui mortis munus iniquae. Imo: ‘cui mortis munus inique Eripitur non posse mori’; quomodo habent Mss. R.A. et T. 810. abluat unda. ‘alluat’ Ms. P. rectius. 814. Siculis genitor Pompeius in arvis. ‘oris’ Ms. P. quod rectum puto; ‘undis’ habebat Ms. R.A.
In librum VII. 50. Mortis vicinae. Ms. T. sic habet, quomodo video hunc locum emendatum a V.A. Iohanne Rutgersio: ‘Morti vicinae properantes admovet horas. 80’. Sit iuris quocunque velint concurrere campo. Imo ‘velim’, ut habent
466
Mss. Loquitur autem Cicero non ex sua tantum sed et ex Senatus persona. 156. Et trabibus mixtis avidos typhonas aquarum. Mss. habent ‘pythonas’, et exponunt scholiastae ignes forma serpentum. Forte ‘siphonas’ legendum. Plin. II. 49: Ex eodem genere et in longam veluti fistulam nubes aquam trahit. 176. Boebeida. Mss. variant. Sed veram esse hanc lectionem docet nos Strabo lib. IX. 177. vultus tenebris mirantur apertos. Imo ‘opertos’ ut habet Mss. consensus. Vident alter alterius ora subitis tenebris obducta. 199. Prospexitque polos. ‘Perspexitque’ habent omnes Mss. 301. Quone poli motu. Simile loquendi genus in X14: quantosne tumores Mente gerit famulus Magni cervice revulsa. 335. locasses. Reddidimus antehac rationem huius lectionis. Si tamen cum Mss. malis ‘locasset’, refer ad Caesarem. Si, inquit, Caesar totidem alios Caesares in acie constituisset non poterant magis ad pugnam calere. 584. Torquataque nomina legum. Ita nos olim. Sed nunc sequor V.A. Iohannem Rutgersium, qui distinctione locum sic sanat: ‘Torquataque nomina, regum Saepe duces’. 623. qui pectora telis Transmittant. Mss. ‘quis pectore tela Transmittat’. 676. fatisque probatum Te praesente mori. Miror Mss. omnes habere ‘fatisque negatum’. Forte scripserit Lucanus ‘rogatum’ ut allusio sit ad legum rogationes. 746. A victis rapiantur opes. Scribe ex fide Mss. ‘rapiuntur’. Nisi praecedis Pompeianos, iam illi rapient supellectilem quae in castris est, quaeque vobis victoriae iure debetur. 746. nec plura locutus. Hic quoque prior editio habuit ‘sic milite iusso’, quod manuscripti testantur. 780. aut cum desisset Agaue. Probet hanc nostram emendationem Ms. P.In librum VIII. 248. Telmessidos undae. Variant nonnihil Mss. Sed vera haec lectio. Telmessus urbs apud Plinium, apud Strabonem et Stephanum Τελμισσός. Est in confinio Lyciae et Cariae. 251. te primum, parva Phaselis. ‘Phaseli’ vocante casu Ms. P. rectius. 260. Selinus. Et hic variant manuscripti. Sed vera haec lectio. Selinus fluvius est Ciliciae apud Strabonem. 463. Nec tenuit Casium nocturno lumine montem. Nullus hic locus Casio monti, qui post aliquanto memoratur. Mss. habent: ‘Nec tenuit gratum nocturno lumine montem’. Chimaeram intelligit ‘montem noctibus flagrantem’ ut loquitur Plinius V. 2715. 716. Infaustus Magni fuerat comes. Ms. P. ‘Infaustus fugae’; unde scribere liceat: Infaustusque fugae fuerat comes. 864. Inclusum fusco venerantur cespite fulmen. Nollem a me sollicitatum hunc locum. Nam Mss. omnes ut et vulgati habent ‘Thusco’. Sensus est: Non mirum si Pompeius tam vili tumulo conditus honoratur; nam et multi qui in Capitolio sacrificare insuperhabent, venerantur molem terream cui ab aruspice inclusum est aliquid quod erat fulminatum. Supra libro I16:
Aruns dispersos fulminis ignes Colligit et terrae maesto cum murmure condit.Hominem fulmine exanimatum cremari fas non est; condi terra religio tradidit, est apud Plinium17.
In librum IX. 40. Phycunta. Urbs est Cyrenaica contra Taenarum. Meminerunt Plinius IV, 12, V, 5 et Stephanus. 75. resedit. rectius Ms. P. ‘residit’. Sequitur ‘vanescit’. 137. gestata per urbes. ‘per urbem’ Mss. omnes. 196. Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari. Dion.18 ῾Ο μὲν Πομπήιος παρ᾽ ἑϰόντων τετιμᾶσϑαι ϰαὶ ἐϑελόντων προςτατεῖν ϕιλεῖσϑαί τε ἐσπούδαζε, τῷ δὲ (Καίσαρι) οὐδὲν ἔμελλεν εἰ ϰαὶ ἀϰόντων ἄρχοι ϰαὶ μισοῦσιν ἐπιτάσσοι τάς τε τιμὰς αὐτὸς ἑαυτῷ διδοίη.
467
219. Cum Tarcho in motu. Ante editum fuit ‘Tarchon motus’. Sed in Ms. P. inter lineas asscriptum erat: alias ‘dimotus’, quod viam praeit ad veram lectionem: ‘Tarcondimotus’, ita enim apud Florum nominatur hic Cilicum princeps, et Graece Dioni eodem modo Ταρϰονδίμοτος. Apud Caesarem corrupte legi videtur Tarcundarius et apud Strabonem Ταρϰοδήμεντος. 280. Sciat. Probo quod habent Mss. P. et T. ‘sciet’. 319. actum mare. ‘ictum’ mare Ms. P., ‘aptum mare’ Ms. A.R. 323. et illato confregit littore portum. Emenda ex Ms. P. ‘in lato confregit littore portum’, id est non in vadis. 333. abstulit has ventis liber. Mss. Abstulit has liber, ventis contraria volvensmelius. 415. littora flexu Oceano fecere locum. Malim ‘flexa’. 588. tolerare labores. ‘vapores’ Mss. 645. Cetosque parens lege ‘Cetoque’ cum Mss. Apollonius19 Bibliotheca libro I: ϕόρϰου δὲ ϰαὶ ϰητοῦς ϕορϰύαδες γοργόνες unde et hoc apparet quod praecedit ‘genitor’ et ‘numen secundum aquis’ de eodem Phorco dici. 716. Ammodyes. Mss. recte ‘Ammodytes’. 721. Pareas. variant valde in hoc nomine Mss. Sed vera haec est lectio. Παρείας Aristophani, Hyperidae et aliis. 748. quin spargere signa. Mss. ‘ne spargere signa Auderet’. 761. discere nulli Permissum est. Sic ut nos emendavimus habent Mss. 815. At tibi Leve. ‘Vele’ habent Mss. 840. Suspecta est miseris. Ms. T. rectius connectit cum superioribus: Suspecta miseris in qua tellure iacebant, ut sit traiectio Lucano frequens: suspectâ miseris ipsâ terrâ in qua cubabant. 865. Claustra petit mundi. ‘ferit’ habent Mss. quod efficacius. 889. nil posse dolores. Ms. P. ‘labores’. 1038. lachrimas non sponte cadentes. De hoc fletu Caesaris vide Dionis20 verba cum his Lucani valde consentientia.
In librum X. 10. secutus. Scribe auctore Ms. P. ‘secutam’ et refer ad urbem, Alexandriam nimirum, quae Caesareanam se Pompeii caede probasse videri volebat. 84. Quem decuit. Ms. P. ‘Quam decuit’, ut sit admirantis. 103. Pothini. Ita ubique scribendum hoc nomen, non ut ante fuit ‘Photini’. Nam Graecum est Ποϑεινὸς, non Φωτεινὸς, quod et lex versuum repudiat. 245. flatus. ‘flatu’ Ms. P. 290. in occasum flexu Torquetur et ortus. Scribe aut ‘occasus’ cum Ms. R.A. et T., aut ‘ortum’ cum P. 328. quos inter ut alta In convalle iacens. Ita nos conieceramus, sed tutius Mss. sequi.
quos inter in alta It convalle tacens iam moribus unda receptis.non iam cum tumultu ruit, sed silentii et modestiae retinens labitur. 361. Crede miser puero. Ms. ‘puerum’. Crede iam Cleopatrae Ptolemaeum, illi, inquam, quae senem Caesarem potuit in amorem sui pellicere. 473. Aestimat in numero. Nihil iuvant Mss., itaque persevero in veteri coniectura ‘res minima’ nisi malis ‘res ima’. Legati autem hi regii vocabantur Dioscorides et Serapio, ut ex Livio ad hunc locum notat vetus scholiastes in Ms. P. Sed et in Commentario de Bello Alexandrino eadem exstat historia.