eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    998. 1625 Aug. 1. Aan G.J. Vossius1.

    Beasti me, Amicorum optime, quod ad scribendi vias redire ausus es. Neque tantum literae tuae me iuvant, sed hoc etiam quod aliquantulo melius de Patria sperare audeo, ex quo tibi visus es impune ad me posse scribere. Britannicam vocationem2 gaudeo in hoc tibi utilem esse, ut inde pretium hic augeatur apud

    468

    eos, qui aliunde discendum habent quis sit Vossius. Tua de Graecis Historiis Commentatio3 Salmasio, Rigaltio, eruditisque omnibus valde placuit, et desiderium excitavit similis operis de Latinorum Historiis4, quod a te promoveri gaudeo. Librum meum de Iure Belli ac Pacis tibi mitto, et ut aliquid ad secundam editionem ornandam pro copia iudicioque tuo contribuas rogo. Difficilior fuit haec scriptio, ob id quod 5 ϑετιϰῶς tracto, eo consilio ut in omne tempus omnique loco valeant, quisque ad ὑποϑέσεις suas trahunt, et, ut fieri solet, saepe malignos agunt interpretes; quod vitare supra summam prudentiam est. Quod optas me in Patria videre, in eo ego tuum, qui semper in me fuit, affectum agnosco. Ceterum an id quod optas mihi expediat necne, sane ignoro. Patriae utilis esse ne absens quidem desino et εὐϰαίρως, ἀϰαιρως demonstro vicinorum Regum interesse, ne res nostrae ad ultima pericula recidant. Sane si discordiae manent, non possum non tristissima augurari. Res nobis est cum hoste tam potente, tam felici, ut si vel unanimes ei diu resistere possumus, satis in eo sit gloriae. Notae meae in tres Evangelistas6 confectae sunt, ut scis. Restat quartus, in quem aliquid notabo, simul me a minoribus curis, quae imperfectae iacent, absolvero. Sed non est e re mea ut id opus prodeat, quamdiu in Galliis vivo. Nam quibus unicum studium est Theologia, nolunt eam a nobis attentari. Deinde quaedam dicenda essent, quae ad palatum non sunt eorum qui hic sacra curant, et quos offendere non satis tutum est. Idem de Historia7 mea dictum volo, quae et ipsa edi tuto non poterit, nisi me Deus forte alibi locet: quod et de nostra scriptione pro Summarum Potestatum iure circa sacra8 dictum volo: quam quidam a me edi hic vellent, deletis omnibus locis, qui e scriptis Protestantium citantur, quod mihi non placet. Videbimus ergo quid tempus ferat, omnibusque de his rebus quam saepissime consilio tuo instrui gaudebimus. Franciscus Iunius9 noster quid agat scire velim. Gratissimus mihi fuit conspectus eius iuvenis quem mihi commendasti: grati erunt et alii omnes, si qui posthac cum amicitiae tuae testimonio ad nos venient. Salmasii amicitiam ut colas, etiam atque etiam te rogo. Digni estis qui noscatis et ametis vos invicem. Vale vir optime non minus, quam doctissime. Lutetiae, Cal. Aug. 1625.

    Tuus totus qui semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 74; Epistolae ecclesiasticae p. 719.
    2 - Zie p. 425 n. 8.
    3 - G.I. Vossii de Historicis Graecis libri quatuor. Lugd. Bat. 1623.
    4 - Dit kwam eerst in 1627.
    5 - Na ‘quod’ is m.i. ‘quae’ uitgevallen.
    6 - Zie p. 27 n. 1.
    7 - Zie I reg.
    8 - Dit boek kwam eerst in 1647, dus na Grotius' dood, uit; zie p. 100 n. 1.
    9 - Zie p. 29 n. 4.