Hisce temporibus, Parens optime, quam saepissime a vobis intelligere tum quae ad valetudinem vestram tum quae ad statum publicum pertinent magni duco. Nos nihil habemus quod reddamus, inter internum et externum bellum pacemque incerti. Legatus Pontificius2 abitum cum pararet retentus est. Comes stabuli3 valet melius, et iter in Delphinatum omittit ibique subsistit, nulla magna cum spe amissa Gavii et arce, et quae alia bello parta. Magna hic exspectatio est de reditu eorum qui Rupellam et in alia oppida missi ut sententias de pacis conditionibus intelligerent. Liber meus4 si tibi aliisque nostri amantibus non displicet, gaudeo. Exemplarium duorum alterum tibi, Pater, alterum fratri missum iam antehac puto significasse. Ex Institutionibus nostris5 haud multum est quod excerpere Damius6 potuit; editionis consilium non plane abiicio. Sed prius exploranda mihi essent iudicia quorundam in foro veterum. Cogitabimus. Si adolescens7 de quo scribis bonis est moribus, et si literam Italicam ita discit,
471
ut mihi in Latinis scribendis esse posset usui, placet eum huc mitti. Guilielmi8 nostri res ut eant, scire aveo. Porcellanicum9 nihil habeo. Sunt in urbe hac amici plurimi, etiam D. Mylii filius10 summae spei iuvenis. Modaeo11 significari velim me in eo quod commendat negotio nihil praetermissurum quod meae sit opis. Nihil enim magis velim quam omni modo testatum facere quanti apud me sint omnes qui D. Hogerbetium contingunt; cui quidem seni optimo quod nactus est gratulor, quod deest opto. Vale Lutetiae 22 Augusti 1625.Hautainius12 naves incendiarias parat ut se vindicet de nave dolo, ut ipse quidem ait, malo incensa. Britannicae quoque octo naves in Regis auxilium huc veniunt.
Tuus tibi obedientissimus filius
H. Grotius.