Vir Amplissime.
Etsi non libenter A.T. interpellem alienis a professione mea negotiis, tamen latori harum nec potui nec debui negare hanc literariam meam apud A.T. intercessionem. Petiit id enixe a me frater meus, diu multumque solicitatus Amstelodami ab iis qui caussae nostrae impense favent, et ea caussae viri huius aequitas esse mihi videtur, ut confidam hanc meam commendationem nec importunam nec ingratam futuram apud te, quem et amicis istis bene velle et eorum, qui inique opprimuntur, imprimis civium patriae nostrae et in hoc regao peregrinorum patronum ac refugium ex animo esse atque haberi velle scio. Caussam non expono, quia eam ex ore ipsius viri optime intelliges. Si ita se habet uti is eam mihi retulit, iustissima est et pro se ipsa loquitur. Sed et habet insuper literas systaticas ab Ordinibus patriae nostrae ad legatum Langerackium quibus caussam eius apud Regem pro virili sua promovere inbetur. Ad hanc rem si accedat consilium atque
476
opera A.T. non leve sane incrementum spei suae accessisse iudicabit. Atque hoc est unum illud quod etiam atque etiam A.T. rogatus rogo. Faxit Deus ut A. Tuam patria nostra afflicta vexataque aliquando gremio suo recipiat, ubi cum authoritate non privatam tantum quorundam sed publicam omnium salutem procurare et Deo ac Filio eius operam navare possis tuo spiritu dignam. Vale, mi Domine, cum dilecta coninge ac familia tua commendatus Deo et verbo gratiae eius aX Septemb. 1625. Rhotomagi.
Tuae A. observantissimo
S. Episcopio.
Adres: Achtbaren wyzen voorsienighen heer mijn heer Hugo de Groot Tot Parys.
per vrient die God beware.
In dorso schreef Grotius: 10 Sept. 1625. Episcopius.