S.P. Pater Optime,
Scribere postremo die tabellariis solenni distuli, eo quod abitus Dominae Falcoburgicae2 immineret. Fractae ita creduntur postremo praelio navali res Rupellanorum, ut facillime portui claustra iniici posse credantur: quo fraeno et terra praecluso commeatu, facile redigi in obsequium possint. De bello externo Cardinalis Riceliacus continuandi suasor, ne, sub regno Regis alieno consilio pleraque administrantis, solus auctoritatis periculum subiret, si forte eventus spei minus responderet, Cardinales Gallos omnes quotquot in Aula sunt, Duces ac Pares et supremi Ordinis Equites conciri curavit, et coram illis exponi cur Legati Pontificis ad pacem hortamenta accepta non fuissent, his praecipue causis allatis, quod ille iter per Vallem Telinam par esse vellet Hispano et Gallo, quod hactenus Gallo tantum et Galli sociis patuerat, quodque Vallem eandem in ditionem Rhaetorum, sub quorum imperio hactenus fuerat, restitui nollet: quorum hoc iniquum, illud Francico nomini indecorum videbatur. Itaque Cardinalium uno et altero obmurmurante, cetera cavea iit in sententiam repudiandae pacis, atque etiam induciarum, hoc rerum statu. Omisi dicere interfuisse huic caetui quosdam etiam Senatus Parisiensis principes viros. Laudata est ab omnibus Riceliaci et sapientia et eloquentia.
480
De ministro3 mihi submittendo, valde illud vereor ne Gallici sermonis imperitia eum omnibus negotiis mandandis imparem faciat. Tamen mea refert ut certi aliquid habeam, ne pendeam diutius. Plura nunc scribenda non habeo, sed Deum precor ut tibi, matri ac propinquis omnibus ea largiatur quae ad salutem sunt. 6 Octobris 1625.
Tuus tibi obedientissimus filius
H. Grotius.