eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1025. 1625 Oct. 29. Van Edw. Herbert of Cherbury1.

    Binarum quas scripsisti, vir illustrissime, posteriores a te datae mihi priores redditae sunt litterae, quibus una accepi librum doctissimum2 quem tamen pretio emptum, non multo ante, prae manibus habui; quam opportune nobis, quos hoc imprimis vexat argumentum, venerit de iure Belli tractatus, non opus est ut explicem. Hoc solummodo dicam nihil tui memoria iucundius, cuius ingenuitas, candor, probitas, doctrina mihi semper egregie constitere; quod interim librum nostrum3 aliquando teras, lubentissime accepi, ut si forte in argumento plane novo, errores aliqui, me inscio, irrepserint, tuo subsidio expungantur; qua de re si rescribas mihi, gratissimum facies; habes autem, qui te unice amat,

    De classe nostra nihil habemus certi. 19/29 Oct. 1625.

    Ed. Herbert.

    Notes



    1 - Hs. Kon. Bibl. Den Haag, cod. 120 B 16. Over den schrijver zie p. 442 n. 7.
    2 - De iure belli ac pacis.
    3 - Waarschijnlijk: de Veritate prout distinguitur a revelatione verisimili possibili et a falso, dat 1624 te Parijs uitgekomen was.